361. IV. Sándor pápa intézkedik, hogy a jádrai sz. Miklós zárdabeli apáczáknak az isteni tiszteletben részök legyen. 1259.

Alexander Episeopus seruus seruorum Dei dilectis filiis ... Ministro et ... Vicario Sclavonie ac ... Guardiano Ordinis Minorum Jadrensi salutem et Apostolicam benedictionem. Quia personas religiosas eo maiori prosequi favore debemus, quo devotiori placere student Domino famulatu, libenter illa sibi paterna sollicitudine procuramus, per que ipsarum religio laudabile suscipere valeat, auctore Domino, incrementum, et eedem animarum salutem, pro qua mundi vanitatem penitus reliquerunt, liberius consequantur. Hinc est, quod cum, sicut dilecte in Christo filie ... Abbatissa et Conventus Monialium inclusarum Monasterii Sancti Nicolai Jadrensis Ordinis Sancti Damiani, ad Romanam Ecclesiam nullo mediante pertinentis, exponunt cum reverentia, quod aliquibus fratribus vestri Ordinis indigeant, qui eis Divina officia celebrent, et exhibeant ecclesiastica sacramenta; discretioni vestre per Apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus predictis Abbatisse et Conventui quatuor de fratribus vestri Ordinis providos et discretos vestre administrationis pro celebrandis Divinis officiis et exhibendis ecclesiasticis sacramentis absque difficultate qualibet concedatis in ipsarum monasterio permansuros, non obstante constitutione vestri ordinis aut aliqua Sedis Apostolice indulgentia etc. Quod si non omnes hijs exequendis interese possitis, singuli vestri etc. Datum Anagnie VII. kalendas Julii Pontificatus nostri anno quinto.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium Historiam illustrantia I. köt. 87. l.)