358. István ifjabb király Hoholdnak viszaadja a tőle elvett földeket. 1259.

(S)Tephanus Dei gracia Rex primogenitus Illustris Regis Hungarie et Dux Stirie vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad Regiam pertinet Maiestatem, aqua jura Deo tribuente prodierunt, vnicuique reddere sua jura, et facere subditis iusticiam, que sedis eius est correccio, ne Regibus in jure et justicia deficientibus facile trahatur ab alijs perniciosum exemplum. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie declaramus, quod dilectus et fidelis noster Hoholdus sua nobis conquestione demonstrauit, vt quasdam terras suas empticie comparatas pater noster Illustris Bela Rex oblocucionibus inimicorum suorum fecisset auferri nullo prorsus juris ordine obseruato; super quibus eciam idem nobis exhibuit priuilegium Andree Regis aui nostri inclite recordacionis, et iterum aliud priuilegium karissimi patris nostri super confirmacione prioris priuilegij confectum; in quibus plenius continebatur, quod predictas terras Comes Hoholdus bone memorie, pater predicti Magistri Hoholdy iusto titulo empcionis conpararat. Nos igitur tenore predictorum priuilegiorum diligencius inspecto, et quia per solicitudinem nostre Excellencie vnicuique ius suum teneamur obseruare, terras ablatas, que his exprimuntur vocabulis, Radych, villam Cun, apud ecclesiam Sancti Lamperti villam Wlkoy eidem Magistro Hoholdo et suis heredibus decreuimus perpetualiter restituendas; attendentes, quod propter ipsius seruicia eximia, que in feruore fidelitatis karissimo primum patri nostro, et postea nobis indesinenter exhibuit, possessiones pocius sibi sint conferende, quam ab ipso auferende; transmittentes cum eodem Magistrum Benedictum aule nostre Viee-Cancellarium Archydiaconum de Wlko, qui reuersus nobis retulit, quod prenominatas villas et totam terram de metis ad metas iuxta tenorem dictorum priuilegiorum eidem statuisset. Vt igitur huiusmodi series et processus ratum ac stabile perseueret, nec processu temporum prr quempiam in irritum possit vel debeat retractari, presentes eidem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine confirmatas. Datum per manus Magistri Benedicti aule nostre Vice-Cancellarij Archydiaconi de Wolko dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş ducentesimo quinquagesimo nono.

(Robert Károly királynak 1335. pridie nonas Julij „Magister Nicolaus filius Stephani filij Hoholt Comes Zaladiensis” kérésére kelt megerősítő privilegiumából.)