354. IV. Béla királynak a Pilisi várnak engedélyezését és adományát tárgyazó privilegiuma Mária királyné számára. 1259.

In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Amen. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex in perpetuum. Donaciones, que ex Regie benignitatis munificencia in personas quaslibet conferuntur, eo firmiori debent robore stabiliri, quo cercioribus claret indiciis, per eas Regni utilitatibus provideri. Et si id sit generaliter in donacionibus quibuslibet observandum, specialiter tamen debet in munificenciis et liberalitatibus, que in vite inseparabilem proficiscuntur consortem, modis omnibus observari; presertim cum nec donatorem appareat ex re donata sustinere incommodum, et donatarium non tam suam, quam Regni utilitatem conseqni et tutamen. Hinc est igitur, quod cum post lesionem, quam Regno nostro intulit crudelitas Tartarorum, nos de ipsius Regni reparacione solliciti et attenti, in locis defensioni hominum convenientibus castra construi faceremus, carissima consors nostra domina Maria Regina Hungarie quendam desertum montem in silva Pelys existentem, pro castro construendo ad defensionem viduarum et orphanorum, a nobis instanter petiit sibi dari contra hostilitatem Tartaricam, que cotidie formidabilis imminebat: nos autem, qui eciam loca huiusmodi Baronibus, et aliis Regni nostri fidelibus largiebamur pro faciendis municionibus, ipsi consorti nostre domine Regine montem donavimus, quem petebat. In quo ipsa domina Regina de auro suo proprio et ornamentis, sertis videlicet aureis et monilibus ac aliis rebus preciosis secum allatis, castrum de sumptuoso fecit opere construi, ad quod necessitalis tempore vidue et orphani, ac alii receptacula propria non habentes, confugere valeant, et ab hostili rabie tamquam in domo refugii se tueri. Nos itaque considerata magnitudine sumptuum, quos ipsa consors nostra de suo proprio in opere castri fecerat memorati, ipsum castrum, cum Comitatu et Districtu de Pelys, eidem, sicut locum primitus concesseramus, dedimus, tradidimus et contulimus donacionis titulo perpetuo valiture; illa maxime consideracione, quod cum ipsa domina Regina consors nostra monasterium quoddam in insula Danubii ad honorem construxerit Virginis Gloriose, nos sicut ex aliis nobis ex Divina elargitis gracia dominum largitorem omnium intendimus totis affectibus honorare, sic eciam oblacionem gratam Dei filio, et ipsius Genitrici de nostris offerre liberis satagentes, dominam Margaretam filiam nostram in ipso monasterio posuimus in suo perpetuo perpetue virgini servituram. Ad quam cum plurime virgines de Baronum et Nobilium Regni Hungarie filiabus ad laudandum Regem celestem, et eius matrem, in ipso monasterio circiter centenarium numerum convenissent, quia formidari poterat, ne personis talibus sancta simplicitate gaudentibus periculi tempore sine domo refugii derelictis hostilis rabies noceret, volumus, ut eedem ingruente necessitatis tempore in ipso castro recipere se valeant, et in secretario ipsius castri sine intermissione Domino famulentur; adicientes, ut ipsa domina Regina predictum castrum sine inquietacione qualibet possidere valeat et habere. Iniungimus eciam filiis nostris sub interminacione malediccionis paterne, ut predictam donacionem nostram infringere non audeant, vel aliqualiter perturbare, si ingratitudinis notam evadere, vel penam eiusdem effugere voluerint, vel vitare. Et ut libera ordinandi et disponendi de ipso castro constructo de propriis bonis penes ipsam dominam Reginam potestas remaneat et facultas, statuimus ordinantes de consilio Prelatorum et Baronum Regni nostri, ut ipsum castrum uni ex liberis nostris, qui sue magis obsecutus fuerit voluntati, in vita donare vel in morte legare valeat, prout sue placuerit voluntati. Ut igitur huius nostre donacionis ex tam piarum causarum consideracione facte series firma et stabilis in posterum perseveret, nec per temeritatem seu presumpcionem cuiuslibet processu temporis valeat retractari, presentes litteras eidem domine Regine de consilio et assensu Prelatorum et Baronum Regni nostri concessimus bulle nostre auree caractere insignitas. Datum per manus venerabilis patris Benedicti Archiepiscopi Strigoniensis aule nostre Cancellarii; Smaragdo Archiepiscopo Colocensi, Zlando Vesprimiensi, Lamperto Agriensi, Phillippo Zagrabiensi, Gallo Ultrasilvano, Job Quinqueecclesiensi, Mathia Waciensi, Briccio Cenadiensi, Omodeo Geuriensi Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; Rolando Palatino et Comite Posoniensi, Stephano Bano tocius Sclavonie, Herrico Judice Aule nostre et Comite Sumigiensi, Chak Summo Camerario Aule nostre et Comite Zaladiensi, Magistro Mauricio Judice Curie domine Regine et Comite Nitriensi, Laurencio filio Petri Senescalco nostro et Comite Supruniensi, Laurencio filio Kamini Marescalco nostro et Comite Geuriensi, ceterisque quam pluribus Magistratus et Comitatus tenentibus. Anno Dominice Incarnacionis M. CC. quinquagesimo nono, Regni autem nostri anno vicesimo quarto.

(IV. Orbán pápának 1263-ki megerősítő bullájából, Theinernél, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia I. köt. 253. l.)