352. Manfred tarentoi fejedelem és siciliai helytartó a Busi, Lesina melletti dalmatiai szigeten lévő szent Szilvester és Miklós monostorát pártfogása alá veszi. 1258.

Manfredus Diui Augusti Imperatoris Federici filius, Dei gracia Princeps Tarenti, Montis Sancti Angeli Dominus, et Illustris Regis Conradi Secundi in Regno Sicilie Balius Generalis, per presens scriptum nostrum (notum) fieri volumus vniuersis, quod venerabilis Abbas et Conuentus Monasterij Sanctorum Siluestri et Nicolai de insulu Buci Magnificentie nostre humiliter supplicauerunt, vt quia in eadem insula degunt deuote Domino famulantes, dictum Abbatem et Conuentum, ac ceteros fratres Monasterij, eiusdem quoque Monasterii homines, possessiones, animalia, res onmes, et bona earum, que in presenciarum iuste possident ac in antea iusto titulo poterunt adipisci, sub Regia, nostraque protectione recipere misericorditer dignaremur. Nos ergo attendentes honestam vitam et religionem eorum, et vt in eadem insula possint quieta, et tranquilla mentium deuotione Domino famulari; eundem Abbatem, Conuentum, fratres suos, Monasterium, homines, animalia, et ceteras res, et bona eorum in presentiarum habita, vel in antea iusto titulo acquirenda, sub Regia nostraque protectione recipimus speciali, presenti prohibentes edicto, vt nullus quietem eorum perturbare presumat, vel ipsos in personis aut bonis eorum offendere, vel suis rebus, et suorum hominum violenter auffere. Quod qui presumpserit, Regiam et nostram indignationem se uouerit incursurum. Ad huius itaque protectionis nostre memoriam et stabilem firmitatem, presens scriptum fieri, et sigillo nostro iussimus communiri. Datum Panormi per manus Gualterij de Orta Regni Hierosolimitani et Sicilie Cancellarii anno Dominice Incarnationis Mş CCş Lş VIIIş mense Junij prime Indictionis.

(Lucius Memorie storiche die Tran 105. l.)