323. IV. Béla király Chonuk birtokát Wigmáni Endre comes és a királyi lovászok közt rendezi. 1257.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus quibus presentes ostenduntur tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Licet munificencie Regalis inmensitas ad quoslibet manu largiflua se habere debeat; illos tamen vberioris et amplioris gracie beneficio fouere tenetur et amplecti, quorum inmense fidelitatis constanciam per experimenta didicit et morum honestatem iugiter comprobari. Proinde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum terram nomine Chonuk prope Wigman existentem, que agazonum nostrorum fuerat, cum vacua et desolata poet Tartaros remansisset, dilecto et fideli nostro Comiti Andree de Wigman pro seruicijs et fidelitatibus, quas nobis indesinenter exhibuerat, pro quibus remuneracione ampliori merito fuerat attollendus, de plenitudine nostre gracie contulissemus; tandem cum quidam postmodum de ipsis agazonibus, qui primo ipsam terram inhabitabant, dispersi per Tartaros redijssent nostram Excellenciam imploraturi, vt predictam terram ipsis restituere dignaremur; Regia benignitate inducti terciam par tem eiusdem terre ipsis agazonibus per fidelem et dilectum nostrum Magistrum Smaragdum Albensem Prepositum aule nostre Vice-Cancellarium assignari fecimus; duas partes Comiti Andree, et per eum suis heredibus, heredumque successoribus perpetuo relinquendo, vtramque terram, videlicet quam agazonibus restituimus, et quam Comiti Andree reliquimus, certis metis vndique separari fecimus. Quarum quidem duarum parcium terre mete, quas ipsi Comiti Andree reliquimus hoc ordine distinguntur; prout idem fidelis noster Albensis Prepositus nobis in scriptis presentauit. Incipit enim in capite cuiusdam fosse, vbi continguatur terre Abe jobagionis Regine; inde vadit in terram incultam, que gep vocatur, ad caput cuiusdam fosse, et ibi diuidit terram cum agazonibus domini Regis, quibus cessit tercia pars ipsius terre; et inde tendit ad plagam meridionalem per binas metas vsque vallem Tengerdfev, vbi sunt due mete; et transiens vallem venit ad duas terreas metas, ubi ab oriente terram tenent agazones, ab occidente vero est terra Comitis Andree; et inde venit ad rotundum stagnum, iuxta quod sunt due mete; et inde per binas metas venit ad viam magnam, et ibi commetatur cum terra Chep nomine, que est hereditaria Comitis Andree; et inde per eandem magnam viam ad occidentem per binas veteres metas vsque pratum, per quod transiens venit per veteres metas ad terram domine Regine, que Chep vocatur, et iuxta idem pratum ad aquilonem per binas veteres metas venit ad aggerem magnum, et ibi commetatur cum terra Wlwed, que est terra domine Regine; et inde tendit fere ad occidentem, et venit ad vallem, supra quam condam erat forum Choldkuedde in terra magni Chonuk; et ibi commetatur cum terra ipsius magni Chonuk; et inde tendit ad aquilonem; et inde per veteres metas ad orientem vsque vallem, et transiens vallem venit ad viam erbosam; et abbinc venit ad pratum supradictum, et ibi commetatur cum terra Wathachonuk nomine, que est terra e