321. IV. Béla király Heym és Cheyd fiait, s a Zala-i vár más jobbágyait, Karka birtokában megerősíti. 1257.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Excellencia Regia inuigilans remedijs singulorum solet alienata iniuste in statum pristinum reuocare; quia sicut iustum est optenta legitime comfirmare, sic est racioni consonum alienata indebite in statum debitum reuocare. Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum post recessum Tartarorum pro reuocandis iuribus Castri indebite alienatis per totum Regnum nostrum diuersos iudices misissemus, inter cetera filios Heym, et filios Cheyd, ac alios congnatos eorum de uilla Zelch de Comitatu Zaladiensi, qui se de iobagionibus Castri Zaladiensis translatos esse asserebant in numerum seriuencium, in iobagiones Castri duximus religendos. Qui nobis postmodum suplicarunt, quod cum ipsi non habeant terram sufficientem, in qua possint Castro seruicia exhibere, terram ipsorum hereditariam, quam habent iuxta Karka, que quidem Castro tunc fuerat assignata, cum se gerebant nomine seruiencium, eis reddere dignaremur. Nos igitur ipsorum precibus inclinati, Chak Magistro Tauarnicorum nostrorum Comiti Zaladiensi, et Feliciano Preposito Colocensi, inquisitoribus seu iudicibus per nos deputatis dedimus in mandatis, quod super terra ipsorum hereditaria inquirerent diligencius ueritatem, et inquisita ueritate terram ipsorum eis redderent iusticia mediante. Idem autem filij Heym, et filij Cheyd, ac ipsorum cognati, litteras dictorum Magistri Chak et Feliciani Prepositi sub pendentibus sigillis super terra sua hereditaria, que est per prefatos Magistrum et Prepositum ex nostro mandato restituta, confectas nobis postmodum detulerunt, suplicantes, ut easdem nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum quidem tenor talis est:

Nos Chak Magister Tauarnicorum domini Regis stb. (mint alább 328. sz. a.)

Cum igitur iustis peticionibus subditorum sit Principis animus fauorabiliter inclinandus, ut ijdem filij Heym, et filij Cheyd, ac cognati eorum Castro possint honestius deseruire, terram ipsorum hereditariam existentem iuxta Karka, secundum tenorem presriptarum litterarum Magistri Ch. et F. Prepositi restituendam duximus; et nostris litteris sigillo nostro duplici impressis perpetuo confirmandam. Datum per manus Magistri Smaragdi Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij, Electi in Archiepiscopum Colocensem dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo, octauo idus Julij, Regni autem nostri anno uicesimo secundo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király pecsetjének töredéke zöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)