313. A székesfehérvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Elek Miklós comesnek fia Eörs Somogymegyei birtokát a pannonhalmi apátságnak elzálogosította. 1256.

Nos Capitulum Ecclesie Albensis damus pro memoria: Quod anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto constitutis in nostra presencia domino Fauo Abbate Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, Laurencio Decano, Elia Cantore et fratre Henrico monachis dicti Monasterij ex vna parte; Elexio filio Nicolai Comitis, Johanne filio Gregorii consanguineo ejusdem, nec non Abbate Monasterii Jaz ex altera, propositum fuit coram nobis ab eisdem; quod cum dictus Elexius Henrico Comiti Simighiensi Judici Curie domini Regis pro redempcione cujusdam possessionis sue nomine Moninchel teueretur in ducentis marcis, nec habevet in ipso instanti paratam pecuniam, de qua satisfacere posset Comiti Henrico supradicto, dominus Abbas precibus sepedicti Elexii inclinatus de pecunia Monasterii sui predictas ducentas marcas in denariis Regalibus cum pondere - - eidem, quas eciam dominus Abbas ei dedit coram nobis, pro quibus idem Elexius quandam possessionem suam nomine Vrs sitam in Comitatu Simighiensi cum omnibus vtilitatibus suis et pertinenciis, terris uidelicet arabilibus, fenctis, piscaturis, syluis, seruis et libertinis ac insulis, nec non aliis appendiciis idem Elexius dicto domino Abbati et Monasterio eius impignorauit in festo Sancti Laurencii tali modo: Vt in principio tercii anni eandem redimere teneretur, medio autem tempore omnes fructus et vtilitates ipsius possessionis dominus Abbas et Monasterium ipsius percipere, nec idem Elexius ante lapsum duorum annorum poterit redimere, in principio vero tercii anni restituere tenebitur dornino Abbati ducentas marcas eodem modo cum pondere sicut ei sunt solute. Si autem in ipso termino redimere nollet aut non posset, partes coram nobis nominabunt personas ad estimandam possessionem memoratam, facta autem estimacione quicquid vltra ducentas marcas superfuerit, justo precio dominus Abbas soluere tenebitur Elexio sepedicto, si eandem uoluerit comparare, alioquin ipsa possessio apud dominum Abbatem et ipsius Monasterium oppignorata remanebit. Hoc eciam nolumus pretermittere, quod si dictus Elexius in termino solucioni faciende assignato nec ad faciendam solucionem, nec eciam ad eligendum estimatores uellet accedere, ipsa possessio dicto Abbati et ejus Monasterio perpetuo remaneret possidenda. Hoc eciam adjicimus, quod si aliquis consanguineorum ipsius Elexii vel quiuis alius ipsum dominum Abbatem uel Monasterium suum medio tempore vellet impetere super ipsa possessione, vel aliquis molestare, sepedictus Elexius propriis laboribus et expensis expedire tenebitur, ac in jure possessionis memorate Abbatem et monasterium suum conseruare. Supradictus eciam Joannes filius Gregorii et Abbas de Jaz confessi sunt coram nobis, quod idem Joannes et monasterium de Jaz nullam in predicto Monasterio haberent pretensionem. In cujus rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas.

(A fehérvári káptalannak 1258-ki átiratából mint alább.)