308. Tamás kalocsai érsek és társai mint kiküldött királyi biráknak Zounuc, a Bodrogi várhoz tartozó birtokra vonatkozó itélete. 1256.

Nos Thomas Dei gracia Archiepiscopus Colocensis, Oliuerius eadem gracia Episcopus Sirmiensis, et Andreas Comes Bachiensis significamus presentem inspecturis litteram, quod cum Roraldus Palatinus, Comes Posoniensis, ex speciali mandato domini Bele Illustris Regis Vngarie, castrenses a castro Budrug, et terras castri indebite alienatas reuocaret, et inter cetera terram Zounuc, que castri de Budrug fuit, et eandem Alexander filius Comitis Deninius ex donacione gloriose memorie Regis Colomani possederat, castro Budrug restituisset antedicto; conquerente predicto A. Regie Excellencie, idem dominus B. Rex supranominatus nobis dedit firmiter per litteras in mandatis, ut terram IIII-or aratrorum de terra prenominata, super qua monasterium eiusdem Alexandri fuit constructum, predicto A. mensurando et certis metis circumdatam restituere debemus perpetualiter possidendam. Verum quia Regio mandato occurrere debuimus, ut decebat, dictam terram IIII-or aratrorum a terris dicti castri per metas separatam sepe dicto A. statuimus in pace perpetuo possidendam; hominibus nostris presentibus, videlicet Demetrio, Andrea et Johanne, ac ceteris jobagionibus castri Bachiensis, qui eandem terram in causam traxerant, uidelicet Petku, Septimus, Rynecz, Ruda et Gercone. Et vt hec, que per nos acta sunt, perpetualiter ualeant stabiliri, litteras nostras dedimus nostris sigillis firmantes. Anno gracie Mş CCş Lş VIş.

(Eredetie bőrhártyán, a három, lenfonalon függő pecsét közül kettő elveszett, a harmadiknak csak töredéke van meg; a mélt. báró Révay család levéltárában.)