304. IV. Béla királynak Secek (Slatvina) birtokát tárgyazó adománya File számára. 1256.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Quod Regia Celsitudo ad remedium subiectorum prouide duxerit ordinandum, litterarum consueuit testimonio confirmari, ne processu temporum in irritum aliquatenus reuocetur. Proinde ad vniuersorum noticiam volumus peruenire, quod cum nos coasiderantes fidele seruicium Fylo filij Filey, contulimus sibi in Secek terram ad tria aratra sufficientem, de qua fidelis noster Aba, quem pro ordinandis terris in Scepus miseramus, retulit nobis, quod in aliqua parte esset nemorosa, lapidosa, nec piscinis habilis, nec molendinis; dictus iam File tali condicione eam assumpsit, quod pro tribus aratris de ea seruiret, et quod racione eiusdem terre nobis teneatur ad exercitum proficisci, ac per omnia idem seruicium exhibere, quod alij jobagiones de Scepus facere consueverunt, sicut in ipsorum communi priuilegio super libertate sua habita, plenius continetur. Cuius terre prima meta, prout in litteris Magistri Abe vidimus, incipit a prato, veniendo de Foro Sabbathi in semita vadit per montem Cost transeundo riuulum Scunk, ascendit ad montem usque ad viam; ibidem transit alium montem Cost, cadit in riuulum Melpotok; inde transit versus Saxones de Poprad ad quoddam pratum, et in eiusdem prati riuulo descendit ad quandam paludem; inde tendit ad fontem, et redit ad metas antedictas. Vt igitur nostra confirmacio fidem roburque perpetue firmitatis obtineat, presentes litteras nostras dedimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Smaragdi Albensis Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, decimo septimo kalendas Aprilis, Regni autem nostri anno vicesimo primo.

(A szepesi káptalan 1341-ki átiratából, kelt feria secunda proxima post festum Beate Lucie virginis, kiadva „Christianus filius Filo do Secek” kérésére, mely Poprad város levéltárában őriztetik.)