275. Béla ifjabb király a győrmegyei káptalan és papság közti egyenetlenségeket a tizedek tárgyában elintézi. 1255.

Nos Bela Dei gracia Rex Hungarie et Dux Stirie significamus vniuersis presencium per tenorem, quod cum inter Archidiaconos Ecclesie Canonicos Geurienses ab vna parte, et sacerdotes eiusdem Diocesis Geuriensis ex altera questionis materia super congrua porcione sacerdotum et quibusdam alijs fuisset suborta, et ipsa causa diucius protelata; tandem placuit ipsis Archidiaconis et Canonicis ac Sacerdotibus nostram super hoc ordinacionem acceptare. Partibus itaque coram nobis presencialiter constitutis, habito Prelatorum, Principum et Consiliariorum nostrorum tractatu diligenti, et consilio et consensu venerabilis patris O. Episcopi Geuriensis taliter ordinauimus inter partes ipsis acceptantibus et approbantibus; quod quarta quarte partis omnium decimarum ad sacerdotes pertineat, tres vero partes ad Rectores seu Magistros Canonicos videlicet Ecclesie Cathedralis; oblaciones autem et obuenciones ac mortuaria et cetera minuta libere et integraliter ipsi sacerdotes percipiant, exceptis prouentibus et obuencionibus vnius festi in anno, illius videlicet festi, in cuius honore ecclesia est constructa, quas Magistri percipiant, non tamen per submissam personam laicalem, sed per se, si voluerit, vel per suum sacerdotem aut clericum. Ad hoc Archidiaconi cum suam visitant parochiam, sex equitaturis sint contenti, et procuracionem semel in anno recipiant, et medietatem eius, quod pro cathedratico recipere consueuerunt, tam de matrice ecclesia, quam de capella recipiant, et non vltra, ab eo, a quo procurantur; scilicet de matrice ecclesia dimidium fertonem, et de capella tria pondera; ab eo autem, a quo procuracionem non recipiunt, cathedraticum suum integre percipiant, secundum quantitatem pretactam, Item sacerdotes mota questione - - - - - ecclesijs restituantur ad suas ecclesias et beneficia prius obtenta, dampna eciam hincinde illata decernimus mutuo remittenda. Ad hec, vt predicta omnia firmius obseruentur, placuit partibus, et nos assumpsimus pro bono pacis, ut partem obseruantem prescriptam ordinacionem conseruemus in suo iure contra alteram obseruare non volentem. Adicimus eciam, quod partes spontanea et vltronea voluntate renunciauerunt omnibus litteris et instrumentis, siuie a Sede Apostolica, vel vndecunque obtentis super hoc facto, fide data promittentes in nostras manus ea integre resignare, et si qua ex illis modo aliquo penes quempiam remanerent, cassa essent et inutilia, et nullas vires penitus habitura. Datum et actum in Waska anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto.

(1504. oktávás átiratból, mely kelt „Bude feria quarta proxima ante festum Beati Martini Episcopi et Confessoris, papiron a budai kir. kamarai levéltárban.)