265. A vasvári káptalannak bizonyságlevele, hogy Jana és testvérei, s Belid és testvérei közt birtokosztály történt. 1254.

A B C

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Castro Ferreo omnibus notum facimus, quod Jana, Opur et Vrbanus ex una parte pro se et suis consanguineis; Belid, Andreas, Symon ex altera pro se et suis consanguineis respondentes, coram nobis comparendo professi sunt, talem in terra ipsorum fecisse diuisionem, quod terram Rit in duas partes diuisissent; et porcionem ex parte meridionali in quolibet circuitu reliquissent maiorem latitudine unius iugeris; et eiusdem terre metas predicte sic procedere retulerunt: quod scilicet egreditur ab aqua Rabe, et uadit ad locum, qui Bursoteluk dicitur; inde ad arboream (így) populeam; deinde ad secundam arborem populi; et quia plus in alia terra Belid cum sua generacione possidet, propterea terram nomine Heginteluqui addiderunt ad nominatam terram Rit Jane, Opour et Vrbano. Et hec sunt mete in terra parcium predictarum; incipiens a nemore Pliznud ante pontem sunt mete; inde ibit ad uallem, et in medio uille (így) sunt mete antique; deinde ad uallem, et in litore uallis sunt mete; et postea in medio uallis sunt mete; hinc ad Sidfy, et ibi sunt mete; inde in magna uia sunt mete antique; abinde ad Buuozsieltiu, et ibi sunt mete; inde pergit ad Sceuleuster, ubi sunt mete; et sic per ueteres metas tendit ad meridiem ad sepulchrum Vtod; et per easdem ueteres metas uergit usque ad Ilbu, et ibi terminatur; silua uero ubique eis est communis. Item inter terram uille Bogozlov, ei inter terram Jane, Opour et Vrbani; Belid, Andreas et Symon habent terram hereditariam usque ad Ilbu. Et pacem perpetuam et inmobilem eedem partes inter se factam asseruerunt. Quod ut ratum sit, presens scriptum contulimus sigilli nostri munimine roboratum. Petro existente nostro Preposito, Oliuerio Cantore, Ombud Custode, Geruasio Decano. Anno Domini Mş CCş Lş quarto.

(Eredetie bőrhártyán, az egykor hártyazsinegen függött pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)