261. Gallus erdélyi püspök és Ákos mester budai prépost a királynak meghagyásából a bakonybéli apátság és okoli jobbágyai közti egyenetlenségeket elintézik. 1254.

Nos Gallus Diuina miseracione Episcopus Transiluanus, et Magister Acus Prepositus Budensis aule Illustris Regine Hungarie Cancellarius, significamus, quod cum causam, que inter Abbatem et Conuentum de Beel ex vna parte, ac populos eorundem de villa Okol ex altera vertitur super quibusdam articulis condicionum dicti populi, dominus Rex nobis commisit iudicialiter cognoscendam seu decidendam; Abbas pro se et Conuentu suo jobagionibus Ecclesie sue sibi adstantibus proposuit, quod populi antedicti renitendo contumaciter denegabant seruicia et debita quam plurima, quibus Ecclesie sue tenebantur, exhibere, que omnia in forma peticionum suarum articulatim comprehendebat; populis ex aduerso respondentibus, quod predictus Abbas et Conuentus indebite eos et superflue grauabant vltra id, quam fuerit a primis progenitoribus domini Regis institutum; propterea vendicando specificantes sua debita et seruicia coram nobis, videlicet quod a festo Sancti Regis Stephani vsque ad Natiuitatem Domini, similiter et a Carnispriuio vsque ad festum Sancti Johannis Baptiste duo et duo per singulas hebdomadas in opere carpentaneo seruire Monasterio tantummodo tenebantur; nomine vero decimarum non plus quam duos cubulos, vnum de frumento, alium de hordeo, et singule mansiones ad singulas gallinas similiter tenentur; tornatores vero nonnisi in tribus festis de singulis mansionibus ad singulas decem scutellas et tria peccaria danda seu persoluenda sunt obligati; ad alia vero, que Abbas petebat, dicebant se penitus non teneri. Nos vero auditis racionibus parcium et plenius intellectis, ita duximus interloquendo pronunciandum, vt predictus Abbas memoratos populos non ad ampliora arctare, quam ad ea, que superius expressa sunt per confessionem et recognicionem eorundem presumat, donec super aliis articulis per dominum Regem vel per alios, quos ad hoc Regalis Excellencia specialiter deputauerit, presentibus partibus fuerit sentencionaliter definitum. Que omnia ita seruaturum memoratus Abbas fide data promisit. Pronunciauimus eciam, quod pistores similiter, et lotores vestium altaris, nec non indumentorum sacerdotalium non ad ampliora seruicia vel debita compellantur, quam et similium condicionum homines aliarum Ecclesiarum racione condicionum suarum sunt adstricti. Datum sabbato proximo post festum Apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto.

(Eredetie a pannonhalmi főapátság levéltárában.)