260. Miklós, királyi főtálnok a király meghagyásából Somogy, Zala és Veszprém megyékben több birtokügyet elrendez. 1254.

Nos Nicolaus Dei gracia Magister Dapiferorum Illustris Bele Regis Hungarie vniuersis, ad quos presens scriptum peruenerit salutem et omne bonum. Cum ad recensendos vduornicos suos per vniuersum Regnum Wngarie constitutos super terra eorundem examinanda a domino Rege supra nominato constituti fuissemus, et in ipso negocio exequendo ad prouinciam Simigiensem peruenissemus, accedentes ad nos vniuersi illius prouincie wduornici et eorundem jobagiones conquesti sunt, quod Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie duo molendina in terra, que dicitur Sar, ab eisdem in concambio recepisset. Contra quos predictus Abbas exhibuit priuilegium Nicolai filii Borz quondam Palatini. Cuius tenore viso predicta molendina Abbati relicta sunt ab eisdem perpetuo possidenda. Igitur vniuersis negociis prouincie Simigiensis peractis venientes ad prouinciam Zala, inuenimus agazones Sancti Martini sub monte Hygmogos terram suam habere separatam cum vduornicis de Kezey a plaga aquilonari cum duabus magnis metis terreis ad molendinum Soych, quod est super fluuium Egrud, et transit per fluuium Egrud, et vadit per antiquum Egrud per prata. Cum vduornicis vero, qui sunt in Higmogos, a parte occidentali terram habent communem in siluis, et in fenetis. Hic eciam completis prouincie huius negociis, veniendo ad parochiam Vesprimiensem, inuenimus villam Sancte Crucis sub silua Bocon Ecclesie Beati Mauricii pertinentem, terram suam habere separatam cum vduornicis de villa Fen cum metis antiquis et nouis, vt habet priuilegium Bele Regis et quorundam quondam Palatinorum. Ne igitur per temporum generacionem ab hominibus succedentibus prescripta in errorem aut irritum vel dissensionem deduci valeant, presentem paginam concessimus sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno Domini Mş CCş Lş IVş.

(Eredetie a pannonhalmi főapátságnak levéltárában.)