259. Henrik országbíró és somogyi főispán a Bakacs fiai Jakab, Mika, Jaracsin és Karacsin, és Salamon fiai Demeter és testvérei közt a Zala folyón lévő bizonyos malom fele része iránt kötött egyességet, mely szerint a kérdéses malom fele a hozzá tartozó f

Nos Herricus Judex Curie Regie el Comes Symigiensis ad vniuersorum noticiam uolumus peruenire: quod cum Jacobus, Mica, Jarachinus, et Carachinus filij Bococh, Demetrium et fratres suos filios Salomonis ad nostram citassent presenciam, medietatem cuiusdam molendini in fluuio Zale decurrentis, racione porcionis Zeme ab eisdem requirentes, tandem mediantibus quibusdam probis viris ex nostro beneplacito et consensu, sicut ijdem personaliter constituti asseruerunt, pro bono pacis in talem composicionem deuenerunt; quod filij Bococh supradictam medietatem eiusdem molendini filijs Salomonis prenominatis relinquerunt in pace in perpetuum, et nunquam requirendam possidere, sicut et in primis possidebant cum terrarum medietate ad eundem molendinum pertinencium. Vt igitur processu temporis factum presentis composicionis et pacis per calumpniam uel alicuius litem in questionis materiam reuocari non possit, sed robur obtineat firmitatis, ex uoluntate parcium predictis filijs Salomonis litteras nostras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie Mş CCş quinquagesimo quarto.

(Eredetie a mélt. gróf Teleki család magyarországi ágának levéltárában Gyömrőn. Szabó Károly.)