258. Rolánd nádor a IV. Béla királynak Lapsa nevű birtokot a domonkosok vasvári monostora számára tárgyazó adományát foganatosítja. 1254.

Nos Rolandus Palatinus et Comes Posoniensis omnibus presentes inspecturis duximus significandum, quod cum ex precepto domini B. Regis Vngarie infra Comitatum Ferrei Castri terras Castri eiusdem a Castro indebite alienatas reuocaremus ordine iudiciario; inter cetera Capitulum Ecclesie Sancti Micaelis de Ferreo Castro exhibuit nobis priuilegium B. Regis. Cuius tenor talis erat:

Bela Dei gracia stb. (következik Béla királynak okmánya, mint fentebb 102. sz. a.)

Nos igitur continenciam eiusdem priuilegii ratam babentes et firmam, terram prenominatam pro iure Ecclesie supradicte, inmobiliter stare permisimus; et licet ipsum priuilegium sufficiens videbatur esse per omnia ad hoc negocium, tamen ad maiorem eiusdem rei cautelam, et ad instanciam Fratrum Predicatorum presentes litteras cum munimine nostri sigilli Capitulo Castri Ferrei de Ecclesia Sancti Micaelis in testimonium priuilegii domini Regis duximus concedendas. Datum apud Castrum Ferreum in festo Sancti Micaelis, anno gracie Mş CCş quinquagesimo quarto.

(Az eredeti után Nagy Imre, Hazai Okmánytár IV. köt. 35. l.)