253. IV. Béla király Gergely Nata fiának a tőle elvett földekért csereképen új birtokot rendel. 1254.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ipsa pictas nos inuitat, vt subiectos cum moderamine iusticie foneamus, nec a Regia Celsitudine procedat iniuria, vnde nasci iusticia consueuit. Ad vniuersorum igitur noticiam volumus peruenire, quod cum nos terras Gregorij filij Nata, quarum nomina sunt Gykew, Poya, Holosscegh, Egerpotaka ad viginti quinque aratra sufficientes, existentes infra castrum Tubul, mansionatas quidem et populosas, ab ipso recepissemus, et ad vtilitatem castri Tubul perpetualiter dedissemus, volentes ex oficij nostri debito, ne cuiquam graues in sua iusticia existamus, in concambium earundem terrarum dicto Gregorio filio Nata, terras quasdam, Lezna scilicet et Chemerna, ad triginta aratra sufficientes, sitas in Comitatu Zemplyn, in quibus Mycuta et Noualyad antea residebant, vacuas omnino et habitatoribus carentes, sibi et per eum suis heredibus heredumque successoribus contulimus jure perpetuo possidendas, et ipsum Gregorium per fidelem nostrum Mychaelem Comitem de Sarus in possessionem earundem terrarum introduci fecimus corporalem. Quarum terrarum mete, prout idem Mychael Comes nobis in suis litteris intimauit, hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit a parte orientali de flumine Loborch, et vadit ad sepulturam Ruthenorum, et ibi tenet metam cum villa Peotry; et inde veniet ad fluuium Jezenew ad plagam meridiem, et ibi est meta; inde per fluuium Jezenew veniet inferius vsque riuulum Hleuna; inde ascendit superius ad montem, qui dicitur Berch, et inde vadit vsque caput riuuli Heuna, et ibi tenet metam cum Sopol Comite, et inde veniet ad partem occidentalem ad caput riuuli Cemerna; et inde tendit ad caput riuuli, qui dicitur Souspotok, et ibi tenet metam cum filijs Hytlen; et inde vadit ad septemtrionem ad siluam Gorboucha; et inde per siluam Gorboucha vadit ad riuulum Ludun; et inde veniet inferius per riuulum Ludun; inde transit ad malnalucatene; inde vadit ad primam metam Loborch, et sic terminantur mete dictarum terrarum. In cuius rei perpetuam firmitatem presentes litteras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş ducentesimo quinquagesimo quarto, sexto kalendas Januarij, Regni autem nostri anno.

(Az egri káptalannak 1360-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)