252. IV. Béla királynak Konchi földjét tárgyazó adománya Konkai Egyed mester számára. 1251.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus peruenire; quod Magister Egidius filius Laurencij de Konka fidelis noster ad nostram accedens presenciam, humiliter nobis suplicauit, petens, ut quandam terram fabrorum nostrorum, que Konchi vocatur, commetaneam terre sue, vacuam et habitatoribus destitutam, sibi ob merita seruiciorum suorum de benignitate Regia conferre dignaremur. Verum quia de eo, quod ea terra esset vacua et habitatoribus destituta nobis plenaria veritas non constabat, dilecto et fideli nostro venerabili patri Hamoni Episcopo Vaciensi, vt ad illam terrum accederet, et eam, si vacuam inueniret, eidem assignaret, nostris dedimus litteris in mandatis. Idem itaque venerabilis pater Hamo Episcopus Vaciensis Regio obtemperans mandato, vt decebat, sicut nobis rescripsit, super eam accedendo, inuenit predictam terram esse vacuam; quam convocatis commetaneis et vicinis in eisdem metis et terminis, in quibus predicti fabri nostri possederunt, nullo contradictore existente de nostro mandato statuit Magistro Egidio de Konka superius dicto. Nos igitur ob merita seruiciorum eiusdem Magistri Egidij nobis fideliter impensorum, volentes sibi Regio occurrere cum fauore, dictam terram fabrorum nostrorum Koachy vocatam, eidem et per ipsum suis heredibus heredumque suorum successoribus jure perpetuo auctoritate presencium duximus conferendam duplicis sigilli nostri munimine roborando. Datuoi per manus Magistri Thome Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto, Regni autem nostri anno decimo nono.

(Régi hitelesített másolat Körmöczbánya sz. k. város levéltárában.)