250. A nyitrai káptalannak bizonyságlevele, hogy Jakab Henanak fia ludáni birtokát Vitkónak eladta. 1253.

Vniuersis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nyttriensis Ecclesie Capitulum oraciones in Domino. Significamus vobis, quod Jacobus filius Hena in nostri presencia constitutus, locum curie sue in Ludan existentem, et adjacenteni ab una parte loco curie Witkonis, ab altera vero loco curie Comitis Indrih, presentibus fratribus suis, Benedicto scilicet et Aghka, ipsisque consencientibus, vendidit ipsi Vitkoni pro tribus marcis argenti iure perpetuo possidendam, et hanc pecuniam ab eodem Witkone percepit plenarie coram nobis. In cujus rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo, ducentesimo quinquagesimo tercio, datum quarto kalendas Aprilis. Magistro Demetrio Lectore Nyttriensi existente.

(Rajcsányi Ádám kézirati gyűjteményéből.)