242. A traui püspök és a sibenicoi papság közti viszonynak megállapítása. 1252.

In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen. Anno Incarnacionis MCCLII., Indiccione X., temporibus domini Innocencij Pape quarti, ac domini Bele Illustris Regis Hungarie hoc actum est. Cum prophetici sermonis culogium opus sit justicie, paxque vnicuique sua iura seruando tocius humane cohabitacionis et societatis vinculum merito nuncupatur; necesse est omnibus legaliter viuere cupientibus, huius salutiferis connecti vinculis, et ab eius cultu nullo tempore declinare, que denique justicie norma, quasi gemino calle procedens, iure videlicet scripto et consuetudinibus approbatis ad veritatis tramitem cunctis mortalibus iter pandit. Quia vero in partibus Dalmacie consuetudinis vsusque longeui auctoritas, quam maxime pro lege veneratur; idcirco Ego Stanimirus Archipresbyter, vna cum Tolone, Joanne et Grisogono clericis, cum pleno mandato vniuersi Cleri Sibenicensis ad Spalatensem Ecclesiam tanquam ad caput Metropolis accedentes, ibidem coram venerabilibus uiris Thoma Archidiacono et Capitulo Sancti Domnij dicimus, profitemur et recognoscimus, nos omnimodam subieccionem debere domino Treguano Episcopo et eius successoribus, nec non Ecclesie Traguriensi, et eidem sicut patri et diocesano nostro reuerenter obedire; consuetudines antiquas, quas ab antecessoribus nostris obseruatas comperimus; per nos et per nostros successores presentis scripti obligacione promittimus eidem Ecclesie Traguriensi perpetuo obseruaudas. Imprimis videlicet, quociescumque Episcopus Sibenicum venerit, suscipiatur ab Archipresbitero et Clero eiusdem loci honorifice, sicut decet; cui quidem Episcopo, et omnibus, qui eum ex suis clericis comitantur, Archipresbiter in domo sua hospicium (et) procuracionem exhibeat competentem; Episcopus vero, quamdiu ibi moram fecerit, Archipresbiterum, Abbatem et totum Clerum Sibenici regat et instruat secundum ecclesiasticam disciplinam. Et si aliquem clericorum repererit excedere, vel deuiare a tramite officij clericalis, tam officio quam beneficio spoliabit, et alij conferet ad suum arbitrium voluntatis, tam prebendas, et ordinum dignitates, iuris tamen in omnibus ordine obseruato. Eodem autem Episcopo Tragurij commorante, Archipresbiter per Episcopum institutus causas audiat, appellaciones ad Episcopum transmittat, et sentenciam eiusdem Episcopi obedienter et humiliter suscepturus. Idera quoque Episcopus apud Tragurium clericis Sibenicensibus ordines et Ecclesias con ferat; Archipresbiter namque, et ceteri Sibenicenses clerici, maxime Ecclesias possidentes, annis singulis visitent eum cum exenijs competentibus bis in sua Sede Episcopum memoratum, in Natiuitate Domini et in Pascha; citati eciam ab eodem Episcopo per litteras vel sigillum pro causa qualibet Tragurium veniant. In festo vero Sancti Michaelis annuatim venientem Episcopum Sibenicensis Archipresbiter per se ipsum semel procurabit, et clerici communiter procuracionem alteram exhibebunt; de cujus festi oblacionibus, scilicet panibus, denarijs, candelis, que ad eandem ecclesiam deferuntur, medietas dabitur Episcopo, medietatem alteram Sibenicenses clerici recepturi; vinum vero, quod ad vesperas apportatur, Episcopus recipi faciat, dato prius bis vel ter de ipso clericis et laicis ad bibendum. De oblacionibus vero festis Sanctorum Cosme et Damiani terciam partem Episcopus recipiat. De decimis autem omnibus, que per totam parochiam Sibenicensem a decimatoribus clericorum Sibenicensium cum clerico Episcopi colliguntur, decima pars dabitur Comiti Sibenieensi, nona pars Archipresbitero, et de octo residuis porcionibus medietatem Episcopus plenarie recipiat, et quocunque voluerit eam faciat libere asportari; medietatem vero alteram Sibenicenses clerici recipiant vniuersi. De oblacionibus, que fiunt in consecracionibus ecclesiarum in Sibenico, in campo marine, et in - - - - - terciam partem Episcopus, terciam clerici Tragurienses, terciam clerici Sibenicenses obtinebunt. Quas oblaciones Tragurienses clerici colligent (et) diuident, sicut superius est expressum. Archipresbiter vero et Abbas Sibenicenses, in sue dignitatis officio per Episcopum constituti, Tragurium veniant, manus consecracionis et confirmacionis ab codem Episcopo suscepturi. Hec omnia supradicta, tam ex parte domini Treguani Episcopi Traguriensis, quam ex parte Archipresbiteri Stanimiri et tocius Cleri Sibenicensis accepta sunt, et eorum beneplacito stabiliter et fideliter roborata, in presencia et testimonio fratris Magsi (et) fratris Jose de ordine Predicatorum, Biue et Micha proborum nobilium virorum, Michaelis Comitis Castellani de Chlissa, et quorundam aliorum. Nos vero Thomas Archidiaconus, Prodanus Sacerdos, Petrosius, Radosius, Nicolaus Sacrista, Joannes, Saninus, Jacobus, cum alijs fratribus de Capitulo supradicto, rogati ab vtraque parte hijs omnibus interfuimus, et ad robur perpetue firmitatis presentem paginam sigillo Capituli nostri fecimus communiri.

(Lucius, Memorie storiche di Trau 73. l.; ezen okmány töredékét közli Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 164. l.)