237. IV. Béla királynak, Simon és társai számára Kerd és Keszin nevű birtok fejében csereképen Husan nevű földek átengedését tárgyazó okmánya. 1252.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croachie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex wniuersis presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum culmen nostre deceat Maiestatis, ea, que a nobis acta sunt uel concessa, sic effectui mancipare, ut processu temporis ualeant minime reuocari; duxit nostra Serenitas omnibus declarandum, quod cum terras hereditarias Symonis, Stephani, atque Petri, filiorum Temer, et Alexandrj, filij Pwke, necnon et Elie terram empticiam ad duo aratra, quas in terra Kerd, et in terra Kezyv pacifice possidebant, eisdem duximus auferendas; terram Hwsan arabilem ad tria aratra existentem, cum silua et feneto, nemore, et cum aliis omnibus suis pertinenciis, exemptis a castro Huntensi, carentem habitatoribus, in permutacionem, sev concanbiam predictarum terrarum, quas hospitibus nostris de Zalka fecimus assignari, contulimus, dedimus, atque tradidimus Symoni, Stephano, Petro, Alexandro et Elie supradictis, heredibus, heredumve successoribus, perpetuo possidendam, fecimusque predictos viros introduci per fidelem nostrorum Baach Magistrum in corporalem possessionem terre memorate. Mete igitur seu termini dicte terre, sicut idem fidelis noster Magister Baach nobis retulit, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit a fluuio, qui potok dicitur, et tendit ad duas arbores vlmi, que zylfa dicuntur, et ibi sunt due mete; inde procedit ad syluam in Ozowpotok; inde wadit ad locum, qui Harsandiur dicitur, et inde ad vnam arborem tylie, sub qua est meta; inde procedendo per siluam, uenit ad unum berch; unde descendit ad Kyralitme, et ibi sunt due mete; deinde uenit ad Oscewpotok, et transit per medium illius, et vbi transit illud ad locum, qui Gyznowfyrtes dicitur, iuxta unam quercum sunt due mete; et inde transit vnum oscewpotok, et uenit ad quoddam berch, in cuius medio sub duabus ylicibus sunt due mete; inde vadit ad duas metas, que separant ipsam terram a terra Mowka et Crystofory, et incipit tenere metas cum Azaria et Samuele; inde per duas metas procedendo, venit inferius ad illum fontem, vbi inceperat, et sub quadam salice terminatur. Vt igitur huiusmodi acta aut concessa processu temporis salua semper permaneant et illesa, presentes concessimus litteras, sigilli nostri duplicis munimine consignatas. Datum anno Dominice Incarnacionis Mş CCş quinquagesimo secundo, septimo kalendas Aprilis, Regni autem nostri decimo octauo.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 599. l.)