226. IV. Incze pápa a nagyszombati sz. damiánrendű apáczákat az apostoli szék pártfogása alá veszi. 1251.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis in Christo filiabus ... Abbatisse et Conuentui de Tyrna Ordinis Sancti Damiani Strigoniensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Justis petentium desiderijs dignum est, nos facilem prebere consensum, et uota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Eapropter, dilecte in Christo filie, uestris iustis postulationibus grafo concurrentes assensu, personas uestras et locum, in quo sub perempni clausura Diuino estis obsequio mancipate, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum iustis modis prestante Domino poterit adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem domos, terras, possessiones et alia bona uestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Mediolani nonis Augusti Pontificatus nostri anno nono.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pápa ólompecsétje vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)