203. IV. Béla király helybenhagyja Péter, Zobuslo comes fiának intézkedését, mely által, fia nem lévén, birtokát leányaira hagyta. 1249.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, salutem in eo, 287qui est salus omnium. Vt scrupulosa multorum intencio materiam in posterum habere non valeat accionis, dignum sibi Regia statuit Celsitudo, vt tractatus subditorum suorum authoritate litterarum testimonialium stabiliat et confirmet. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod constitutus in presencia nostra Petrus filius Zobuslo Comitis petiuit a nobis humiliter et deuote, vt possessiones, quas asserebat hereditarie possidere, cum heredum careret solacio, concederemus ex benignitate Regia, filiabus et nepotibus suis pleno jure relinquere possidendas. Nos autem peticioni sue fauorabiliter annuentes, dilectis et fidelibus nostris Albensi Capitulo, nostris dedimus litteris in mandato, vt ordinaciones dicti Petri et Agnetis vxoris sue permitterent coram eis, et processus sui seriem, sicut ageretur, per ordinem nobis fideliter intimarent. Cuius litteras sigillatas, tenorem ordinacionum dictarum continentes, recepimus sub hac forma:

Capitulum Ecclesie Albensis stb. (mint alább 208. sz. a.)

Nos vero premissa omnia rata habentes, quantum in nobis est, et firma, ac secundum consuetudinem Regni approbantes, authoritate litterarum presencium confirmamus, communientes sigillo nostro duplici, ne contra ordinaciones pretaxatas valeat processu temporis calumpnia seu nocumentum aliquod suboriri. Datum anno Incarnacionis Dominice millesimo CCş XLş nono, nonis Octobris, Regni autem nostri anno quartodecimo.

(Garai Miklós nádornak 1416-ki átiratából; néhai Kazinczy Gábor közleménye.)