186. IV. Incze pápa a segniai püspöknek megengedi, hogy egyházi könyveiben a glagolita betűket használhassa. 1248.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Episcopo Seniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Porrecta nobis tua petitio continebat, quod in Sclauonia est littera specialis, quam filius terre clerici se habere a Beato Jeronimo asserentes, eam obseruant in Diuinis Officiis 268celebrandis. Unde cum illis efficiaris conformis, et in terre consuetudinem, in qua consistis Episcopus, imiteris; celebrandi Diuina secundum dictam litteram a nobis suppliciter licentiam postulasti. Nos igitur attendentes, quod sermo rei, et non res est sermoni subiecta, licentiam tibi in illis dumtaxat partibus, ubi de consuetudine obseruantur premissa, dummodo sententia ex ipsius varietate littere non ledatur, auctoritate presentium concedimus postulatam. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, aut ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni III. kalendas Aprilis, Pontificatus nostri anno quinto.

(Theiner, Vetera Monumenta Slavorum Meridionalium historiam illustrantia, I. köt. 78. l.)