183. IV. Béla király Herbord comest Osl comes fiát a Dráván túl Zala vármegyében fekvő Raszina helységével megadományozza. 1248.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris, salutem et omne bonum. In partem cedit sollicitudinis nostre metiri circumspeccionis Regie aspectibus nostrorum merita subditorum, et quos 263continue fidelitatis nexus et seruiciorum eminencium frequeucia stringit, nobis vberiori nostre gracie munere confouere. Proinde ad vniuersorum presencium et posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod animo reuoluentes dilecti et fidelis nostri Comitis Herbordi filij Osl Comitis continue fidelitatis obsequia, que a tenera adhuc etate nostra pariter et sua in nostra curia educatus, sine intermissione nobis exhibuit, tunc in mente statuimus, eum proueberc muificencie Regie donatiuis; et ut quedam de multis fidelitatis eius obsequijs, que longum foret omnia euarrare, presentibus exprimamus, vice quadam in Ruscia, sub magna porta Gallicie, que uocatur Vngarica, nobis nostrisque Baronibus in expedicione presentibus, laudabiliter dimicando, dehinc eciam super fluuium Denisztur viriliter coram nobis prestitit iu conflictu. Reuersus autem nobiscum in corpus Vngarie, sepius legaciones nostras detulit extra Regnum; processu nero temporis cum Regnum nostram Diuino indicio, cui resisti non potest, inuasit gens pestifera Tartarorum, ipse tam possessiones, quam omnes fratres et consanguineos suos, et alios caros relinquens, in nostro seruicio nobiscum ad partes maritimas transiuit, ubi cum nostro lateri per suum continuum seruicium adhesjt, enstodie karissimi primogeniti nostri Stephani Regis Illustris, eum cum grandi fiducia duximus deputandum, statuendo eum ad habitandum in Castro Clyz, in domo proxima ad eundem karissimum primogenitum nostrum antedictum, ut tempore periculi tunc imminentis, eum lateri suo uelud quoddam propugnaculum haberet proximum atque fidum, vbi fidelitatis eius nitor precipue claruit coram nobis, qui tam in terra quam mari nobis eo tempore inpendit laudabiles famulatus. Redeuntibus autem nobis de partibus martimis duce Christo, accidit contra Ducem Austrie nos exercitum commouere, in quo, sicut et in alijs conflictibus, nobis honorifice deseruiuit. Demum uero sub castro Kwszug, vbi cum suis tam caris quam familia commendabilibus actis extitit triamphator, decem numero de suo consorcio sunt letaliter uulnerati, per quorum victoriosum conflictum nobis idem castrum reddidit uis celestis. In memoriam igitur tot et tantorum seruicior(um eiu)s non tamen in plenam recompensacionem, cum longe minus sit, quod ei offerimus in presenti, 264quam que ab eo suscepimus indecidue fidelitatis et eminencium seruiciorum munera frequentata, possessionem quandam nomine Rasyna ultra D(rauum in) Comitatu Zaladiensi existentem, eidem Herbordo Comiti et suis heredibus, heredumque successoribus, sic pure ac plene contulimus iure perpetuo possidendam, ut tam donandi, quam vendendi, seu diulittendi, in ultimo testamelito cuicum(que voluerit liberam et a)bsolutam habeat facultatem, sub eisdem terminis seu metis, et cum omnibus pertinencijs, quibus fratri suo bone memorie Benedicto quondam Episcopo Jaurinensi, quo defuncto eadem possessio ad nostras manus extitit deuoluta, contule(ramus eandem. Term)ini autem possessionis ipsius, sicut per litteras dilecti et fidelis nostri Dionysij Palatini et Comitis Posoniensis, tanc Bani tocius Sclauonie nobis constitit, hoc ordine distinguntur. Incipit igitur ab oriente ex parte terre Beryvoy, ubi duo fluuij iunguntur, qui Ilseuch vocantur, et ibi est meta terrea, et ibi tenet metam cum ipso Beriuoy filio Vidus, et parum inferius descendendo, tenet ad Opoy, et ibi est meta terrea, et inde descendit ad vnum riuulum, qui uocatur Mortunp(oto)ka, et inde descendit ad alium riuum, qui vocatur Colbaznuk, et ibi est meta; et per eundem riuum tendit inferius in minorem Razyna, et ibi transit minorem Razynam ad quandam pirum, in qua est crux, et sub eadem meta terrea; inde ascendit ad vnum monticulum, qui berch dicitur, - - - - -, ubi est meta sub fago, et in ipsa arbore crux in consuetudinem mete; inde descendit in quandam vallem, vbi duo riui iunguntur, et transit riuos, et vadit ad vnum monticulum, vbi est meta terrea; inde descendit in vallem, vbi est meta sub fago, et in eadem crux continetur; et inde vadit ad maquam Razynam, ubi tenet cum Cornomero preambulo metas; inde in eadem Razyne uadit superius ad partem meridionalem, tenendo metas cum Cruciferis Sancti Sepulcri, et per eandem Razynam tendit superius, et tenet metas cum Castro Crisiensi, vbi est demus Zodislou; et inde in eadem Razyna vadit superius, et perueniet ad caput ipsius Razyna, et ibi quidam riuulus nomine Vepernuck cadit in caput Razyna; et inde in riuo Vepernuck uadit superius, et tenet metas cum Cercaburda; inde ascendit in montem ad partes occidentales, et ibi est meta terrea sub arbore, in qua est crux; et 265inde tenet metas cum magno Mothmerio in Thoplica; et inde descendit et tendit ad vnum riuum, qui vocatur Dernouch; et inde vadit contra septentrionem, et tenet metas cum Zlouna; et inde perueniet ad magnam viam, et ibi in monte est meta, et tenet cum Stephano filio Pathay; et inde per eandem viam tendit in caput Zeguna, et tenet metas cum Vulchuk filio Wlchuk; et inde vadit per metas iuxta siluam et perueniet ad arborem cerasorum, et ibi est meta; et inde transit unam paruam siluam, et ascendit ad vnum monticulum, et ibi est meta sub arbore, et crux in eadem arbore; et inde in magnam viam, et in eadem via eundo, cadit in magnam siluam, vbi sunt cruces in arboribus pro metis, et tenet metas cum Georgio Comite filio Lukach; et inde per eandem magnam viam perueniet ad priorem metam, et sic terminatur. Ne igitur ipse, uel sua posteritas temporum curriculo super eadem possessione a quocumque valeat inquietari, seu aliquatenus molestari, presentes in perpetuam stabilitatem nostre donacionis, concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine iure perpetuo roboratas. Datum anno Domini Mş CCş XLş octauo, kalendis Maij, Regni autem nostri anno terciodecimo.

(A vasvári káptalannak XV. századi átiratából, a gróf Teleki család magyarországi ágának levéltárában Gyömrőn. Sok hibával kiadva Fejér által. Cod. Dipl. IV. k. 2. rész 31. l. Közli Szabó Károly.)