179. IV. Béla királynak Pyr helységben lévő részbirtokot tárgyazó adománya Weyteh nevű híve számára. 1248.

Bela Dei gracia, Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem et omne bonum. Sicut honori Regio fidelis famulatus subditorem impendi debet iugiter et expendi; sic Regie circumspeccioni conuenit suis subditis in defectu ipsorum liberaliter manus extendere largitatis. Proinde ad universorum noticiam tam presencium, quam futurorum uolumus peruenire; quod cum nos tempore persecucionis Tartarorum articulo necessitatis compulsi ad maritimas partes declinassemus, perrexit eciam nobiscum et remeauit Weyteh filius Mikus de uilla Pyr de Comitatu Huntensi in equis et armis suis, et ibi coram oculis nostre Maiestatis fidelissimum nobis et gratum exibuit seruicium - - et quia tanti - - - - Regiam decet Maiestatem remunerare, ipsum Weyteh in collegium et numerum Regalium seruiencium nostrorum, et ad nostram recepimus graciam specialem, eximentes ipsum ab officio et condicione piscacionis; qui 257postmodum humiliter suplicando a nobis postulauit, ut terram cuiusdam seruientis nostri Iwan uocati de uilla Pyr wsui quinque aratrorum sufficientem, sine herede decedentis, sibi conferre dignaremur, asserens, se paty defectum in terris. Pro cuius seruicijs nobis iugiter et fideliter exhibitis Regia benignitate inducti, preces eius in hac parte audiuimus et exaudiuimus cum effectu, et terram prenotati Iwan absque solacio beredis defuncti, que secundum consuetudinem Regni ad manus nostras fuerat deuoluta et assignata, ipsam terram cum eisdem metis et terminis, ac utilitatibus et pertinencijs suis, quibus ad prenominatum Iwan spectabat et pertinebat, tam ipsi Weyteh, quam eius heredibus heredumque suorum successoribus, dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter pacifice et quiete possidendam et habendam, a nemine cognatorum sepe dicti Iwan, seu propincorum uel extraneorum suorum post elapsum longi temporis alikatenus expetendam et requirendam. In cuius terre possessionem eundem Weyteh per fidelem hominem nostrum Jacow tunc temporis Comitem de Zowoliun auctoritate Regia fecimus introduci. Et ut hec nostra donacio tam sibi, quam eius successoribus perpetue stabilitatis robur obtineat, in argumentum maioris firmitatis litteras nostras concessimus duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini Mş CCş quadragesimo octauo.

(1321-ki átiratból, melyet kiadtak „frater Nicolaus Magister et vniuersi fratres cruciferorum Domus Hospiatlia Ecclesie Sancti Regis Stephani de Strigonio”, „Thomas, Nicolaus et Johannes filij Laurencij filij Weyteh, nobiles, de uilla Pyr” azt kérvén, „in vigilia Assumpcionis Beate Virginis Marie”, a melynek eredetie a budai kir. kamarai levéltárban találtatik.)