175. Teupolo Jakab velenczei doge intézkedése bizonyos jadrai telkek tárgyában, melyek az ottani Domonkosrendűek kolostora által követeltetnek. 1247.

Jacobus Theupolus Dei gracia Venetiarum, Dalmatiae atque Croatiae Dux, Dominus quartae partis et dimidiae totius Imperii Romaniae, nobilibus et sapientibus viris Angelo Mauroceno et eius Consiliariis Marino Mauroceno, Stephano Justiniano, Raynerio Geno et Joanni de Canali, ambasciatoribus suis dilectis et fidelibus salutem et dilectionis affectum. Ex parte Conuentus Fratrum Praedicatorum de Jadra fuit coram nobis expositum conquerendo, quod concessiones quarundam possessionum de Jadra, quas nobilis vir Leonardus Quirinus tunc Comes Jadrae de nostro mandato fecit Conventui supra dicto, et nos postmodum simili modo eidem concessimus 252per nostras patentes litteras confirmantes; quidam Jadertini, quibus dictae possessiones olim spectabant, impediunt toto posse, petentes tunc sibi restitui memoratas. Verum quia nobilis vir Joannes Badovarius fidelis noster dilectus, qui nobiscum Rayneri Geno interfuit in tractatu concordiae Jadertinorum, et Gabriel Cancellarius Curiae nostrae, qui praesens fuit, interrogati a nobis dicunt et asserunt, quod in tractatu concordiae antedictae mentio facta fuit de possessionibus nominatis, ut ipsas habere et tenere debuissent Fratres Praedicatores, secundum concessiones factas a nobis et a Comite memorato, et quod super hoc responsum fuit a Magistro Fratrum Minorum, qui erat tractator pro nunciis Jadertinorum, quod pro ipsis possessionibus restitutio fieret personis, quibus spectabant ab Universitate Jadertinorum: prudentiam vestram, Rayneri Geno, requirimus attentius et rogamus, quatenus si praedicti sunt in memoria vestra, nobis vestris litteris hoc, quam cito poteritis, significetis; etiam, si vobis videbitur, viros nobiles Papum de Petrogna et Grisogonum de Mauro nuncios Jadertinorum interrogare et inquirere debeatis; scientes dictum Magistrum Fratrum Minorum abesse, unde ipsum super his interrogare minime potuimus. Datum in nostro ducali palatio die 7. intrante Novembris Indictione 6.

(Farlati, IIlyricum Sacrum V. köt. 76. l.)