173. A zágrábi káptalannak bizonyságlevele, hogy Mihály comes Obris nevű birtokát Márton Nezdesa fiának eladta. 1247.

Capitulum Zagrabiensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Michael Comes frater Buzad Comitis ex una parte, et Martinus filius Nezdese ex altera; protestatus est idem Michael coram nobis, quod quandam terram suam nomine Obris in priuilegio Regali sub bulla aurea existentem, sitam iuxta terram dicti Martini, ut inter eos remota controuersia pax irreuocabilis firmaretur, uendidisset eidem Martino et suis heredibus heredumque successoribus pro uiginti marcis argenti perpetuo possidendam, quoniam ipsa terra Obris supradicto Martino adeo fuerat necessaria, ut sine ea esse nullatenus potuisset; totaque summa pecunie eidem Michaeli coram nobis est plenarie persoluta; ita tamen, quod si aliqua causa contra ipsum Martinum pro ipsa emergeretur, idem Michael Comes eundem Martinum et eius successores sine dampno defendere teneretur. Preterea si processu temporis supradictus Martinus vel aliquis suorum heredum terram prescriptam uellet exponere uendicioni, et cognati ipsius non emerent, nulli extraneo posset vendere, nisi Michaeli Comiti, si iuxta rectam estimacionem uellet comparare. Cuius terre prima meta incipit ab oriente in monte, ubi sunt tres mete terree, una Michaelis Comitis, altera Lodomerij, tercia uero Martini; et per uiam uadit ad occidentalem partem, ita quod pars meridionalis remaneat Michaeli Comiti, et septemtrionalis Martino; et inde de uia uadit ad occidentalem partem usque uineam Ztrelk; inde uero descendit de monte ad arborem, que dicitur fagus, et ad metam terream; et inde uadit directe in siluam per metas terreas ad vnam arborem, que uocatur fraxinus, que est cruce signata, et ad metam terream; et inde uadit ad unam paludem, que uocatur Chernyz, et ibi ex utraque 250parte ipsius aque sunt due mete terree, et due ilices cruce signate; dicta uero Chernyz tempore pluuiali est aquosa, tempore estiuo iuaquosa; et inde per uallem Chernyz uadit per longum ad metam terrcam, exiensque de ipsa ualle uadit ad ilicem cruce signatam, et ad aliam arborem cruce signatam, que uulgo gerchan dicitur; et inde parumper uadit per aridam, et cadit in Plytvicham, et ibi est arbor egur cruce signata, et meta terrea; in ipsa meta est ilex cruce signata, et arbor gertan cruce signata; et ibi terminatur meta Martini et Comitis Michaelis, ita quod uersus orientem est terra Martini, uersus occidentem terra Comitis Michaelis; et de ultima meta uadit inferius in aquam Plytuiza per terram sepedicti Martini usque pontem Vychen, et dictus pons est in terra Martini sepe memorati, et sic terminatur. Quoniam igitur iuris consentaneum esse perhibetur, ut quidquid juste agitur et legitime terminatur, nequeat per posteros in irritum reuocari, ad instanciam et peticionem parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Domini millesimo ducentesimo XLş septimo.

(Eredetie bőrhártyán a főmélt. hg. Batthyáni családnak körmendi levéltárában.)