170. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Moza Vatthanak fia Ound nevű birtokát Nagy Olaszi Egyednek eladta. 1247.

Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Agriensis Ecclesie deuotum Capitulum salutem in omnium saluatore. Vniuersitati Vestre tenore presencium declaramus, quod veniens ad nostram presenciam Egidius filius Thome de villa Nogoloz ex vna parte, atque Moza, qui se filium Vattha dicebat, ex altera, proposuit coram nobis idem Moza, quod ex consensu et voluntate conetanei (így) sui Mog Abbatis Monasterij de Scerench, nec non et Patronorum ipsius Monasterij, pro quibus Abbas respondit memoratus, vendidisset quandam terram suam hereditariam, que Ownd vocatur, pro vna marca argenti et tribus fertonibus, et pro vigintiquinque cubulis vini in perpetuum possidendam Egidio memorato sub illis metis, sub quibus tam ipse, quam fratres sui possedis 246sent; dicens illam terram ex vna parte tenere metam cum terra Monasterij predicti, et ex alijs partibus cum terra Oownd, quam ex donacione Regis Egidius possidere dicebatur memoratus. Illud preterea notum esse volumus, quod Moza obligauit se coram nobis, quod si lis vel aliqua materia questionis super proprietate terre illius Egidio sepedicto exoriretur, ipsum indempnem conseruare teneretur. Vt autem huius rei memoria perpetuam capiat firmitatem; ad instanciam parcium nostras super hoc litteras concessimus communi fratrum nostrorum consensu; presentibus Nicolao Preposito, Magistro Leustasio Noui Castri, Petro Cantore, Farkasio de Borzua, Ladizlao de Borsod Arhidiaconis; Demetrio, Laurencio et Edus Canonicis, aliisque multis; regnante glorioso Hungarorum Rege Bela, Stephano Strigoniensi, Benedicto Colochensi Archyepiscopis, domino nostro Lamperto Agriensis Ecclesie Episcopo existente, anno gracie Mş CCş XLş VIIş.

(Az egri káptalannak 1384-ki átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)