167. IV. Incze pápa Waszilko Lodomeria királyának házassága tekintetében felmentést ád. 1247.

Innocentius Episcopus servus szervorum Dei carissimo in Christo filio Walificoni (így) Lodomerie Regi salutem et Apostolicam benedictionem. Etsi conjunctio copule conjugalis in tertia et quarta consanguinitatis vel affinitatis linea sacris sit canonibus interdicta, provide tamen super hiis interdum Romana dispensat Ecclesia, maxime cum urget necessitas, vel evidens utilitas id exposcit. Cum igitur carissime in Christo filie Dubrauce Regine, Illustri uxori tue, cui in tertio consanguinitatis gradu attines, matrimonialiter sis conjunctus, nos attendentes devotionem, quam habes ad Romanam Ecclesiam, quodque in ea manere desideras, et inducere alios ad eandem, ut in huiusmodi matrimonio, non obstante impedimento predicto, remanere libere valeas, tecum auctoritate predicta dispensamus. Nulli ergo etc. nostre dispensationis etc. Datum Lugduni nonis Decembris Pontificatus nosri anno quinto.

In eundem modum scriptum fuit Dubrauce Regine, ejusdem Walificonis uxori.

(Turgenev id. m. I. köt. 67. l.)