157. IV. Incze pápa az esztergami káptalannak megengedi, hogy az isteni tiszteletet tiltott időben is tarthassa. 1247.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filijs ... Preposito et Capitulo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica pijs uotis, et honestis petentium precibus fauorem beniuolum impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filij, vestris iustis precibus inclinati, ut, cum generale interdictum terre fuerit, liceat uobis ianuis clausis, submissa uoce, non pulsatis campanis, nominatim excommunicatis et interdictis exclusis, Diuina officia celebrare, auctoritate uobis presentium indulgemus; dummodo causam non dederitis interdicto, uel id non contingat uobis specialiter interdici. Nullj ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit; indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lungduni III. kalendas Augusti, Pontificatus nostri anno quinto.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 529. l.)