155. IV. Béla király főtálnoka Moricz mesternek rokona Márkot, Aba fiát érdeklő intézkedését megerősíti. 1247.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in salutis auctore. Quia cuncta iura Regni nostri ad nostram auctoritatem pertinere dinoscuntur tamquam ad tronum Principis principaliter ius dicentis; ideo facciones inferiorum per culmen Regium expedit confirmare. Proinde ad vniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod fidelis noster Markvs filius Aba ad nostram accedens presencium, litteras dilecti ac fidelis nostri Mauricij Magistri Dapiferorum nostrorum et Comitis Nitriensis, cognati sui, nobis presentauit hanc formam continentes:

Quoniam humanorum actuum seriem stb. (mint alább 174. sz. alatt.)

Petens a nobis humiliter, vt ipsam collacionem, quam eciam idem M. Magister coram nobis presencialiter et personaliter constitutus, ab ipso factam fuisse ad maiorem rei euidenciam viua relacione patefecit, confirmare pietate solita dignaremur. Nos igitur iustis petencium desiderijs assensum prebentes et fauorem, collacionem iam dictam, ne vllis vnquam temporibus per quempiam in irritum queat retractari, litteris presentibus et dupplicis sigilli nostri munimine duximus confirmandam. Datum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quadragentesimo septimo, terciodecimo kalendas Septembris, Regni autem nostri anno duodecimo.

(Eredetie bőrhártyán, melynek pecsétje már elveszett, a ns. Abaffy család levéltárában Lehotán Árva megyében.)