149. IV. Béla királynak Ond nevű földet tárgyazó adománylevele Egyed, Uloszi Tamás fia számára. 1247.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Circumspeccio Regum prouida condignis premijs sibi obsequentibus sic debet occurrere, vt alij exemplo corum prouocati ad fidelitatis opera forcius accendantur. Proinde ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod eum fidelis noster Egidius filius Thome de Vlozy nobis circa maritima agentibus, quo nos tempore persecucionis barbare nacionis Tartarorum qualitas temporis persuaserat declinare, indesinenter et indefesse seruinisset, in recompensacionem fidelitatis ipsius, ac intuitu seruiciorum suorum, vt et ipse ad fidelitatis opera forcius accendatur, et alij exemplo simili melins animentur, ac eciam inuitentur, duas terras Ound appellatas, alteram ipsorum a Castro Zemplym exemptam, alteram vero prius caniferorum nostrorum sine legitimo successore decedencium, sibi ac per eum suis heredibus, heredumque successoribus duximus perpetuo conferendas; tali tamen condicione interueniente, vt tam ipse, quam eciam sui successores nobis seruicium facere teneantur, sicut alij nostri prediales. In quarum terrarum possessionem pacificam ipsum per fidelem nostrum Albertum Prepositum de Turul (így) iussimus introduci. Mete autem ipsarum terrarum decem aratrorum vsui 224subiacencium, prout nobis per ipsum Albertum Prepositum constitit, hoc ordine distinguntur: Incipit enim prima meta a parte orientali, et commetanea est terre Abbatis de Zerempch; deinde tendit ad flumen Zerempch, et ascendendo iuxta ipsum flumen tenet metam cum terra Moza; hinc transeundo aquam venit ad terram Abbatis memorati, et ibi circueundo montem vnum tendit versus aquilonem, et tenet metam cum terra Rege; deinde vadit ad predictum flumen Zeremch; hinc procedendo per planiciem ad terram Peturd; deinde autem reuertitur ad priorem metam; et sic mete supradictarum terrarum Ound terminantur. Vt autem hec a nobis facta donacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec possit ab aliquo processu temporum in irritum reuocari, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno gracie Mş CCş XLş septimo, secundo nonas Aprilis, Regni autem nostri anno duodecimo.

(I. Lajos királynak 1359-ki megerősítő privilegiumából, a budai kir. kamarai levéltárban.)