139. IV. Incze pápa a galicziai királynak követét ajánlja, kit a tatárok irányába tanácscsal és segítséggel támogattatni kér. 1246.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilecto filio Joanni (?) Illustri Regi Russie salutem et Apostolicam benedictionem. Cum is qui secundum sue omnipotentiam Maiestatis nec loco potest nec tempore comprehendi, utpote incircumscriptibilis et immensus, stabilis manens dat cuncta moveri, faciat spiritus suos angelos et ministros, celorumque altitudine inclinata carnem assumens humanam pro eo, quod delicie sue sunt esse cum filijs hominum, discipulos quos elegerat in mundum destinaverit universum, ut omni predicarent evangelium creature, suo nos instruxit exemplo, ut eius sequentes vestigia, cum assumpti sumus in plenitudinem potestatis, nec per ipsos pussimus singulis negotiis imminere, inter eos, quos in partem sollicitudinis evocavimus, onera quasi Jethro usi consilio, dividamus unicuiquc secundum virtutem propriam, que variis temporibus imminent, commitendo. Sane cum in partibus Regni tui mores et ritus Grecorum, qui saperstitiose ac dampnabiliter ab unitate ecclesiastica recesserunt, fuerunt hactenus non sine animarum periculis ubservati, et nuper gratia favente Divina, illuminata fuerint corda vestra, ut recognoscentes Romanam Ecclesiam matrem aliarum omnium et magistram, ac Summum Pontificem successorem Petri, cui collate sunt elaves Regni Celestis ligandi et solvendi et Jesu Christi Vicarium esse caput; quia cum unus sit Dominus, una fides, unum baptisma, unum principium, unum corpas Ecclesie militantis; corpus cum pluribus capitibus monstruosum, et sine capite acephalum censeretur, ad devotionem et obedientiam Apostolice Sedis et nostram redire, sicut aceepimus, affectetis; nos ei assurgentes in landem, qui oculos Tobie per collinum ex felle piscis illuminare dignatus est, et aperire oculos ceci nati, ac exultantes cum muliere dragmam que pericrat reinvenit, venerabilem fratrem nostrum 212... Archiepiscopum Prussie et Estonie Apostolice Sedis Legatum, virum utique secundum cor nostrum, morum honestate decorum, litterarum scientia preditum, et consilii maturitate clarum, qui vobis verba vite deferet, et nostram et fratrum nostrorum plenius voluntatem exhonet, ad partes Regni tui commisso sibi in eisdem partibus plene Legationis officio duximus destinandum, concessa ei libera potestate, ut evellat et destruat, dissipet et disperdat, edificet et plantet, prout secundum Deum viderit expedire. Quocirca Serenitatem Regiam rogamus, monemus et hortamur attente mandantes, quatinus eidem Legato super hiis et contra Tartaros impendas sibi consilium, auxilium et favorem, quod exinde apud Deum meritum, et apud homines tibi compares nomen bonum, nosque Serenitatem Regiam dignis valeamus in Domino laudibus commendare. Datum Lugduni V. nonas Maii (Poutificatus nostri) anno tercio.

I. e. m. universis Christi fidelibus in Russie partibus constitutis.

(Turgenev, id. m. I. köt. 58. l.)