129. IV. Incze pápának a mongolok elleni nyilatkozványa a lyoni egyházi zsinaton. 1245.

Inocentius Episcopus seruus seruorum Dei. Christiane religionis cultum longius latiusque per orbem diffundi super omnia cupientes, inextimabilis doloris telo transfodimur, si quando aliqui sic nostro in hac parte obviant desiderio, affectu contrario et effectu, quod ipsum cultum delere penitus de terre superficie omni studio, totaque potentia moliuntur. Sane Tartarorum 198gens impia Christianum populum subiugare sibi vel potius pertinere appetens, collectis iam dudum suarum viribus nationum, Poloniam, Rusciam, Ungariam aliasque Christianorum regiones ingressa, sic in eas depopulatrix insevit, ut gladio eius nec etati parcente, nec sexui, sed in omnes indifferenter crudelitate orribili debachante, inaudito ipsas exterminio devastavit, ac aliorum Regna, continuato progressu illa sibi, eodem in vagina otiari gladio nesciente, incessabili persecutione substernit, ut subsequenter in robore fortiores exercitus Christianos invadens, suam plenius in ipsos possit sevitiam exercere, sicque orbato, quod absit, fidelibus orbe, fides exorbitet, dum sublatos sibi gemuerit ipsius gentis feritate cultores. Ne igitur tam detestanda gentis eiusdem intentio proficere valeat, sed deficiat, auctore Deo, potius, et contrario concludatur eventu, ab universis christicolis attenta est consideratione pensandum et procurandum studio diligenti, ut sic illius impediatur processus, quod nequeat ab ipsos ulterius quantumcumque potenti armato brachio pertransire. Ideoque Sacro suadente Concilio, universitatem vestram monemus, rogamus et hortamur attente mandantes, quatenus viam et aditus, unde in terram vestram gens ipsa posset ingredi, solertissime perscrutantes, illos fossatis vel et muris seu allis edificiis aut artificiis, prout expedire videritis, taliter premunire curetis, quod eiusdem gentis ad vos ingressus patere dc facili nequeat, sed prius Apostolice Sedi suus denunciari possit adventus; ut ea vobis fidelium destiuante succursum, contra conatus et insultus gentis ipsius tuti esse, adiutore Domino, valeatis. Nos enim in tam necessariis et utilibus expensis, quas ob id feceritis, contribuemus magnifice, ac ab omnibus Christianorum regionibus, cum per hoc ocurratur communibus periculis, proporcionaliter contribui faciemus: et nichilominus super hiis aliis Christi fidelibus, per quorum partes habere posset aditum gens predicta, litteras presentibus similes destinamus.

(Theiner, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia. I. k. 198. l.)