128. IV. Béla királynak adománya a premontrék nyúlszigeti sz. Mihály prépostsága számára. 1245.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium Saluatore. Commendanda Regum nobilitas quanto sublimior, tanto debet esse prouidencior, ut non solum res temporales, uerum eciam spirituales cauta cognoscat disponere prouiden cia, et propensionis studio Diuino cultui debeat adherere, Proinde ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum dilecti nobis fratres Isou Prior et fratres Ordinis Premoustrateusium de Monasterio Sancti Michaelis in Insula Leporum defectum temporalium non modicum sastinerent, et conuersacionis ipsorum religio ac nite sanctitas, quibus se Deo et omnibus commendabiles redebant, requirerent ex condigno, ut eorum inopie salubriter succuratur; nos igitur ob reuerenciam Ordinis et dilecciouem fratrum dictorum, et precipue pro salute anime pie memorie karissime matris nostre, cum ad obsequium Altissimo exibendum necessariorum uite subsidio indigerent, predictam Insulam Leporum ad Regiant Maiestatem pertinentem, in toto, cum omnibus utilitatibils et pertinencijs suis, in suplementum prebende dictorum fratrum in memorato Monasterio Sancti Michaelis degencium legauimus et tradidimus - perpetuo pussidendam; quam insulam et utilitates eius sepedicti fratres Ordinis Premonstratensis de gracia progenitorum nostrorum possidebant ab antiquo. Dedimus eciam predicte Ecclesie in uilla Pazanduk unum molendinum ad Regiam manum pertineus, quod est iuxta molendinum Ecclesie de Piljs. Item dedimus in uilla Pardeu terram ad duo aratra cum feneto ad quadraginta falcastra metis antiquis et fossatis circumdatam, que terra a parte orientali conterminatur terre Cruciferorum de Calidis Aquis, a parte (autem) meridionali terre Canonicorum Ecclesie Sancti 197Petri Budensis; a parte uero occidentali est contigua terre populorum de uilla Beseneu, et in eadem terra Pardeu dedimus duo molendina circa fluuium Bakus. Item tres seruos in eadem terra Pardeu residentes, videlicet Simoun, et Mortunus filium eius, ac Sjmeonem fratrem cius. Item in uilla - - eneu duas mansiones castrensium de Zulgageur sub eadem libertate, sicut ad Castrum pertinebant. Nomina uero ipsorum rusticorum sunt H. item et Endarej. Contulimus eciam vineam Nicolaj maccellarij ciuis Budensis suam, inter vineam Petri filij Guthman ex parte una, et Magistri Nicolaj succentoris Budensis, et Egydi ex altera, defuncti sine heredibus ad manus Regias deuolutam secundum Regni nostri cunsuetudinem approbatam, inreuocabiliter et perhemniter posidendam. Vt autem premissa donacio siue tradicio nostra robur obtineat perpetue firmitatis, prenotato Monasterio Sancti Michaelis, et fratribus ibidem Deo famulantibus litteras presentes in stabilitatem perpetuam concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum auno Incarnacionis Dominice Mş CCş quadragesimo quinto, octauo kalendas Decembris, Regni autem nostri anno vndecimo.

(A keresztesek budai felhévvizi konventjének 1278-ki átiratából, a budai kir. kamarai levéltárban.)