123. IV. Béla királynak adománya István comes és országbíró számára. 1245.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Choroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris salutem in eo qui est salus. Regie circumspeccionis oculi, qui prouide considerant merita singulorum, debent suis fidelibus clara tanti culminis subsidia impertiri, maxime autem illis, pro quibus multiplicata propria seruicia et diuersarum probitatum merita intercedunt. Hinc est, quod ad uniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum predilectus et fidelis noster Comes Stephanus Aule nostre Judex a tempore adhuc pvericie sue patri domino Andree inclite recordacionis Regi Hungarie, et carissimo fratri nostro Andree illustris memoriae Duci Gallicie, ac eciam nobis grata semper ac omni acceptacione digna impenderit fidelitatis obsequia, tam in pestifero Tartharorum aduentu, quam ante et post lateri nostro continuatis seruiciis eminentibus adherendo, tam circa partes maritimas, quam ubique locorum tempore aduersitatis maxime officiosum se penes nos exhibens et fidelem, propter que in Magistrum Agasonum nostrorum prefici meruerat primum, et nunc in Judicem Aule nostre prouehi meruit, ad alciora eciam conscensurus; in memoriam multiplicium seruiciorum eius et fidelitatis eximie, qua prepollet, non tamen in plenam recompensacionem, cum teneamur sibi graciam gracie cumulare, terras quasdam habotatoribus uacuas, uidelicet terram Halasz, ubi quondam castri fuerant piscatores, 188terram Timar, et terram que uocatur Magna Uilla, a castro Szobolch exemptas, et terram Goa, que fuit jobagionum castri eiusdem, uidelicet Michaelis et Morout, quibus sine herede defunctis ad manus nostras dicta terra extitit deuoluta; has omnes in Comitatu de Szobolch existentes eidem Comiti Stephano Judici Aule nostre, et per eum suis heredibus et heredum successoribus contulimus et conferimus in perpetuum pleno iure. In quarum possessionem corporalem per fidelem nostrum Keled filium Petri ipsum fecimus introduci. Ne igitur Idem S. Comes uel sua posteritas temporum curriculo super terris eisdem per quempiam inquietari ualeat, seu aliquatenus molestari, presentes in perpetuam stabilitatem donacionis nostre tradidimus litteras in perpetuum priuilegium dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum iuxta Bors super Granum anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo XLş quinto.

(Eredetie bőrhártyán, melyről sárga-violaszínű selyemzsinóron a pecsét töredéke függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)