122. Quirino Lénárt jádrai gróf az ottani domonkosrendiek számára lakházat és templomot jelöl ki. 1244.

Universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis Leonardus Quirinus Comes Jadrae cum Consiliariis Marco Bragadino et Philippo Donato salutem in omnium salvatore. Universitati vestrae praesentibus innotescat, quod cum nos ex parte domini Ducis Venetorum recepissemus in mandatis, ut fratribus praedicatoribus in Jadria commorantibus, nondum tamen locum sibi deputatum habentibus, infra muros in loco competenti providere debemus; cum consilio, et assensu totius Communitatis Jadrensis, domum Martini de Grube cum curte sua, et domum Petri Calchinae similiter cum curia sua, et loculum Malfredii, praedictis fratribus contulimus perpetuo possidenda; salva tamen domini Ducis voluntate reservata. Quae domus, cum praedicto Malfredii locello, et curiis, in toto et summa comprehensae, ducentorum et quinquaginta passuum numerum in circuitu non excedunt; et terminantur hoc modo: Ex duabus quidem partibus via publica, a tertia autem parte ecclesia Sancti Thomae, a quarta vero parte tenuta Grisogoni filii Dimine Senzaderi ambiuntur. Testimonium praeterea perhibemus, quod Capitulum Ecclesiae Jadrensis bonam voluntatem venerabilis patris bonae memoriae Dominici Franci quondam Archiepiscopi, quam asserebat se habere iam dictis fratribus de Ecclesia conferenda, eo de medio sublato, nec valente complere quod voluit in collatione Ecclesiae Sancti Thomae Apostoli, omnimoda bona voluntate perducere curavit ad effectum, per Nicolaum Presbyterum Canonicum suum eosdem investiendo, et in possessionem corporalem eiusdem Ecclesiae inducendo; Plebano eiusdem Ecclesiae ... voluntarie eidem Ecclesiae resignanti commutatione exhibita competenti. In cuius nostrae donationis testimonium et robur firmitatis, praesentem paginam praedictis fratribus contuliumus, 187sigilli nostri munimine roboratam. Anno Domini MCCXLIV.

(Farlati, Illyricum Sacrum V. köt. 75. l.)