112. IV. Béla királynak Pruska birtokát tárgyazó adománya Bogomerius comes számára. 1244.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum ea, que bonorum deliberacione disponuntur, maxime que legum imperatrix Regia pertractat auctoritas, salua semper et inconcussa permanere debeant, ad uniuersorum presencium atque posterorum noticiam peruenire uolumus, quod cum propter indecidue fidelitatis constanciam et innumera probitatum merita, quibus ante oculos nostre Maiestatis noster fidelis et dilectus Bogomerius Comes tam in publicis quam priuatis Regni nostri negocijs in Polonia, Bulgaria, ceterisque Regnorum climatibus excellentissime claruisset, et maxime quia nobis et Corone in impetu Tartarorum seruicia grata exhibuit, se et sua omni pericalo exponendo, verum eciam quamois priuatus parentibus et cognatis, grauibusque uulneribus oppressus manus gentis impie Tartarorum uix euaserit, tamen ob hoc non perterritus confinia nostra sibi per nos commissa nichilominus inimicis nostris, qui eadem oppugnare conabantur, uiriliter resistendo, integraliter absque dampno et lesione aliqua conseruauit. Nec pretermittimus, cum eundem iu sucursum karissimi generi nostri (Boleslai) Illustris Ducis Polonie contra Conradum Ducem misissemus; ibi taliter sue probitatis exercuit opera, quod ab inde non sine magno nostre Celsitudinis honoris redijt incremento. Ob cuius fidelitatis et probitatis merita, sibi et per ipsum suis heredibus quandam terram Leustacij filij Eleud sine herede defuncti nomine Pruska in Comitatu Trinchiniensi existentem, quam a dilecto et fideli nostro Matheo Magistro Tatwarnicorum nostrorum et Comite Posoniensi in concambium terre Tunig recepimus, contulimus sub eisdem metis, sub quibus idem L. possidebat, perpetuo, pacifice et quiete possidendam. Vt igitur 175hec nostra donacio perpetue fimitatis robur obtineat; nec possit in posterum per aliquos in irritum reuocari, presentes litteras eidem B. concessimus duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roboratas. Datum anno Domini Mş CCş XLş IIIIş decimo kalendas Junij, Regni autem nostri anno nono.

(Eredetie bőrhártyán, a vörös-sárga selyemzsinóron függő pecsétnek töredéke megvan, a budai kir. kamarai levéltárban.)