108. IV. Béla királynak Rokouch földét tárgyazó adománya híve Chernek számára. 1244.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Regie Maiestatis interest sic ad suos subditos et fideles manum largifluam extendere, vt Regiorum beneficiorum prouocati largitate ad seruicia debita merito prompciores habeantur. Hinc est, quod ad vniuersorum noticiam tam presencium quam posterorum harum serie volumus peruenire, quod cum Chernek ab annis suis teneris nobis seruiuerit fideliter et deuote, et vt per eius fidelitatem percipere potuimus, voluntatem habeat 166omnibus diebus suis nobis fideliter seruiendi, nos ei in remuneracionem sue fidelitatis et seruicij quandam terram Meffrik sine herede decedentis, Rakouch nomine, sitam in prouincia Thurochiensi contulimus, sibi et per se suis heredibus perpetuo possidendam. In cuius terre possessionem per fidelem nostrum Thetus Comitem ipsum fecimus introduci. Cuius terre prima meta incipit a parte aquilonis, vbi cadit Blatnicha in fluuium Turch; inde vero ascendit per eundem fluuium ad partem orientalem vsque ad fluuium Ribe; et per eundem fluuium ascendit ad partem meridionalem, et ibi est meta terrea sub quadam arbore vörös fenyü vocata; inde vero ad partem occidentalem, et ibi est meta sub arbore borfa vocata; inde uero tendit ad vnum monticulum hradek vocatum; et inde cadit ad dictum fluuium Turch, et sic terminatur ad priorem metam. Vt autem hec nostra donacio salua semper et inconcussa permaneat, nec vllo vnquam tempore possit in irritum reuocari, presentes eidem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto X. kalendas Nouembris, Regni autem nostri anno decimo.

(Hitelesített másolatból, mely tek. Beniczky Márton levéltárában Pribóczon Turócz megyében őriztetik.)