088. IV. Béla királynak Ujchap nevű birtokra vonatkozó adománya Bechend, Miklós fiának számára. 1243.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus paginam presentem inspecturis salutem in uero salutari. Regie Maiestati pie et fideliter insudantes Regia digni sunt remuneracione gaudere, et equitatis tramitem non excedit, ut deuoti laboris et fidelitatis meritum coagitata et supereffluens mensura recompenset. Eapropter ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum fidelis noster Bechend filius Nicolai plurima nobis in feruore fidelitatis seruicia tam in Regno, quam extra Regnvm, maxime tempore persecucionis barbare nacionis Tartarorum in partibus maritimis indesinenter et indefesse impendisset, ita, ut titulo probitatis ipsius coram nostre Maiestatis oculis commendabilis haberetur; nos, sicut decebat, merita eiusdem eximia inremunerata nolentes pertransire, licet maiori recompensacione digna extitissent, terram Pouse filij Radislov iobagionis Castri Trinchiniensis, nomine Wychap, sine successore legitimo defuncti, que pariter cum alijs quatuor villis ipsius ad manus nostras secundum approbatam Regni nostri consuetudinem fuerat deuoluta, predicto fideli nostro duximus conferendam tam ab ipso, quam per ipsum ab ipsius heredibus heredumque successoribus iure perpetuo possidendam, et per fidelem nostrum Bogomerium Comitem Trinchiniensem eundem in possessionem ipsius terre corporalem fecimus introduci. Cuius terre mete et commetanei, sicut per eundem Bogomerium Comitem didicimus hoc ordine distinguntur. Incipit prima meta de fluuio Wag, uadit ad stagnum Puruska; et inde reflectitur, uadit ad quendam montem, et ibi est meta sub piro; hinc egrediens procedit per collem usque ad confinium Morauie; et inde descendens per aquam Tuhyne uadit usque ad uillam Tuhyna; hinc vero reflectitur ad arbustas quasdam procedens per campum, uadit ad magnam uiam, et ibi est meta; et inde denscendens ad dictum fluuium Wag redit ad metam priorem. Commetanei autem sunt Puth de uilla Puth ex una parte, et ex altera Leustacius filius. Vt igitur huius nostre donacionis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit ab aliquo successu temporum retractarj, presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine perhenniter roboratas. Datum anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo tercio, nono kalendas Maij, Regni autem nostri anno octavo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétének töredéke sárga-violaszínű selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)