082. IV. Béla király adománya File zágrábi prépost testvérei számára. 1242.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex omnibus presencium noticiam habituris salutem et omne bonum. Nouerint vniuersi, quibus scire expedierit, quod cum terras Johance filij Georgij, decedentis sine herede, nomine Mycola, Maria, cum suis pertinencijs ac vineis, ad peticionem karissimi fratris nostri piissime recordacionis Regis Colomani, dilectis ac fidelibus nostris Fyle Preposito Zagrabiensi et suis fratribus Thome Comiti et Petro contulissemus; Thomas filius Lamperti et alij de generacione sua, nec non Wyncencius Prepositus et Bagyn pro filio Martini mariti sororis eorum de generacione eadem ad nos accedentes in querimoniis exposuerunt, quod predictus Magister Fyla et fratres sui terras supradictas minus iuste peciissent, cum terre ille pocius ad eos, quam ad alios extraneos, deuolui debuissent. Nos igitur, cum nulli in iure svo deesse debeamus, svpradictos Magistrum Fylam et fratres suos ad nostram presenciam fecimus euocari; qui comparuerunt eisdem parati respondere. A quibus, Thoma videlicet et alijs ex vna parte, ac Preposito et suis fratribus ex altera, cum plurima fuissent allegata; tandem prenominatus Thomas, et alij, qui cum eo erant, terras prememoratas fratris eorum Johance fore empticias sunt confessi, a nobis in jure requisiti. Quas nos cum ex antiqua predecessorum nostrorum ac Regni consuetudine iu huiusmodi terris decedencium sine prole conferendis, plenam haberemus potestatem, sepedicti Magistro Fyle et suis fratribus ex certa sciencia contulimus perpetuo pacifice possidendas. Vt autem hec nostra donacio ipsis perpetuo perseueret inconcussa, nec ab aliquo inposterum super eadem inqnietari ualeat uel moueri; presentes eisdem concessimus litteras in huius rei stabilitatem, duplicis sigilli nostri munimine perhenni robore communitas. Datam apud Pontem Mauricij per manus dilecti ac fidelis nostri Magistri Benedicti Prepositi Albensis aule nostre Cancellarij anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo XLş IIş., V. nonas Octobris Regni autem nostri anno septimo.

(Eredetie bőrhártyán, a pecsét töredéke vörössárga-violaszínű selyemzsinóron függ a budai kir. kamarai levéltárban.)