074. IV. Béla király Baboneg és István vodiczai comeseket a bán törvényhatósága alól felmenti. 1241.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium et vita. Regum Celsitudo requirit, et sublimium dignitati debetur, vt tanto eorum donatiua firmiora persistant, quanto ipsi ceteros dignitate precellunt, et quamquam in quorumlibet personis donacionem merencium obseruandum hoc existat, fauorabilius tamen in his est seruanda liberalitas, qui bonorum actuum proficiunt incrementis. Hac igitur consideracione inducti presentibus et posteris notum esse volumus, quod nos seruicia laudabilia, que nobis dilecti et fideles nostri Baboneg et Stephanus Comites de Wodycha filij Comitis Stephani de Goricha in diuersis expedicionibus Regni nostri exhibere studuerunt, et tota die non desistunt, exponendo se et sua multis periculis et fortune casibus incessanter, solita benignitate pensantes, et specialiter fidele seruicium Comitis Stephani de Goricha, quod contra quendam potentem de Theotonia nomine Comitem Albrichum de Myba confinia Ducatus Sclauonie sepius inuadentem dimicando viriliter exercuit, ipsum potencialiter superando, suosque ad vltimum exterminium prosternendo, non vtique absque magna sanguinis effusione et suorum consanguineorum quam plurium et militum occisione, prout in priuilegijs Regis Hemerici antecessoris nostri clare memorie plenius continetur, in memoriam reuocantes; hanc graciam nostram specialem de Regia libertate Baboneg et Stephano Comitibus de Wodycha et eorum heredibus, heredumque successoribus cum consilio Baronum nostrorum duximus largiendam, vt eosdem nullus Banus iudicare debeat vel possit, eximentes eos perpetuo a judicio et jurisdiccione Banatus, collectam eciam mardurinarum in eorum possessionibus hereditarijs nullus officialis Ducis tocius Sclauonie, nec Banus pro tempore positus siue constitutus vllo vnquam tempore dicare vel exigere possit. Nec hoc pretermittimus, imo ex Regali benignitate ipsis concedimus, vt nullus Banus descendere, vel congregacionem generalem facere possit vel debeat in eorum possessionibus hereditarijs. Si vero aliqui malefactores, fures, vel latrones in eorum possessionibus deprehensi fuerint, eosdem judicare, et punire pena et satisfaccione condigna auctoritate Regia sepedicti Baboneg et Stephanus Comites de Wodycha, et eorum heredes, heredumque successores possint et debeant. Vt autem in prescriptis articulis gracie hec nostra donacio robur perpetue firmitatis obtineat, presentes eis concessimus literas dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti Prepositi Albensis et Electi Collocensis. Strigoniensi Sede vacante existente, Bartholomeo Quinqueecclesiensi, Electo Agriensi, Bartholomeo Wesprimiensi, Bulsu Chanadiensi, Benedicto Waradiensi, Stephano Wacyensi Episcopis, Jaurinensi et Vltrasyluanensi sedibus vacantibus; dilecto cognato nostro Joanne Domino Syrmie et Comite Wachyensi, Dionisio Bano tocius Sclauonie et Magistro Agasonum, Paulo Judice Courie Comite Albensi, Magistratu Thauarnicorum vacante, Mattheo Magistro Dapiferorum et Comite Nitriensi, Rolando Magistro Pincernarum, Wilhelmo Crasinensi, Demetrio Chanadiensi, Martino Zaladiensi Comitibus et ceteris quam pluribus Comitatus et Magistratus Regni nostri tenentibus. Anno Dominice Incarnacionis Mş CCş XLş primo, nono calendas Octobris, Regni autem nostri anno sexto.

(A zágrábi káptalan 1350-ki átiratából, a Blagay grófok irományai közül. Néhai gr. Teleki József oklevélmásolati gyűjteményében. Szabó Károly.)