072. A pécsi káptalannak bizonyságlevele a Sebestyén nemzetsége s a czikátori kolostor és titeli jobbágyok közti peregyességről. 1240.

Farkasius Prepositus Quinqueecclesiensis totumque Capitulum eiusdem loci, omnibus presens scriptum cernentibus salutem in Domino. Constituti in nostri presencia Doma Monachus Monasterij Sebastiani, Nicolaus filius Nicolai, et Bernardus filius Laurencii, qui pro se et pro generacione Sebastiani venerant ex vna parte; ex altera uero Heymo Custos monachus de Chykador, qui pro dicto loco venerat, et jobagiones Tytulensis Ecclesie, Micho, Balasen, et Andreas, qui pro dicta Ecclesia venerant, qui dictam generacionem coram Nicolao Aule Regie Judice in causam traxerant, pristaldo ipsorum Siluestro Clerico Bele Regis existente, pro quadam terra, mediantibus bonis viris ad bonam pacem deuenerunt tali modo: quod dicte generaciones Dominici ecclesijs (így) darent septuaginta et sex iugera terre, sexaginta in fertili iuxta villam Keztelch, decem et sex in siluestri terra, quas dicti Custos et jobagiones Tytulensis Ecclesie confessi sunt se coram nobis integraliter habere; ceteras vero terras, quas dicte generaciones iuxta aquam Sceretche, vbi Keztelche in dictam aquam cadit, ibique Ecclesia dictarum generacionum est fundata, jure hereditario dicte generaciones Sebastiani libere possidebunt. Et ne super hoc dubitetur, nos ad peticionem vtriusque partis presens scriptum contulimus sigilli nostri munimine. Anno Domini M. CC. XL., mense Octobris Yurcone Cantore, Theodore Custode, Salomone Decano, ceterisque quam pluribus ibidem existentibus. Datum per manus Magistri Thome Lectoris Quinqueecclesiensis.

(Szepesi Jakab Országbíró 1374. átirata után, Ráth Károly Hazai Okmánytár IV. köt. 24. l.)