070. A győri káptalannak bizonyságlevele, hogy Péter mosonyi várjobbágy bőnyi birtokát Thouti Dénesnek eladta. 1240.

Universum Capitulum Ecclesie Jaurinensis omnibus literas presentes inspectturis salutem in Domino. Universorum noticie volumus innotescere, quod ad nostram accesserunt presenciam Apa serviens Dyonisij de Thou, et Petrus filius Theger jobagio Castri Musuniensis de villa Musuny, qui viva voce coram nobis est confessus, se vendidisse nonaginta jugera terrarum in villa Buhun Dyonisio antedicto pro duabus marcis et fertone, ae pecuniam plenarie reeepisse; hac tamen condicione adjecta, quod si aliqua litis exaccio per aliquem de terra supradicta suboriretur, et Dyonisius eam tenere non posset, tunc idem Petrus pecuniam supradictam eidem Dyonisio sine intermissione reddere deberet. Vt igitur huiusmodi vendicionis opera possint perpetuo memoriter retineri, ad peticionem utriusque partis in presentem chartam fecimus adnotari, et sigilli nostri munimine perpetuo roborari. Anno gracie Mş CCş quadragesimo. Luca Preposito, Jona Cantore, Chepano Lectore, Thoma Custode, Philippo Decano existentibus.

(A pannonhalmi konventnek levéltárában.)