063. IV. Béla királynak a pannonhalmi apátság népeinek szolgálatait ujonan szabályozó intézkedése. 1240.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie Cumanieque Rex, omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui est omnium sperancium in se salus. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum populi Ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie indebitis exaccionibus et seruicijs se de tempore in tempus esse grauatos coram nobis lachrimabiliter conquererentur; placuit nobis ipsam lachrymosam querelam admittere, et eandem misericorditer racione preuia terminare. Constitutis itaque ipsis populis in nostra presencia ex una parte; Decano et fratribus nec non jobagionibus eiusdem Ecclesie, cum pleno mandato ipsius Abbatis, qui propter infitmitatem adesse non poterat, ex altera; antiquas leges et debita eorundem a Sanctissimo Rege Stephano constituta exquisiuimus seriatim, quibus plene exquisitis et ueraciter expertis, quedam eorum debita, que ipsis ponderose imposita erant; licet tamen ex antiqua consuetudine obseruata, ipsis uidelicet Decano et fratribus, nec non jobagionibus eiusdem Ecclesie consencientibus, relaxauimus; ea, que iusta et legittima fuerant, tenore presencium imposterum confirmantes. Primum igitur debitum vduornicorum ipsius Ecclesie est, a tempore nouarum fiugum persoluere in sex mensibus, vnoquoque videlicet mense, de suis propriis centum et triginta acones farine de frumento, et quadraginta acones de siligine, et centum septuaginta acones de auena. Item aliud debitum eorum est, ad alios sex menses portare segetes tam Simigij, quam in alijs partibus existentes, centum uidelicet et septuaginta acones ad molendinum Ecclesie, et eas ibi molare et portare ad clicium Ecclesie. Item debitum eorum est, facere communem farinam usdue ad viginti acones pro pastu cuiusque mensis, de segetibus tamen Ecclesie. Item communem araturam, que wlgariter eneu dicitur, facere non debent; nec racione illius arature aliquid soluere Abbati uel Ecclesie teneantur. Item hij, qui pascunt mensem, debent dare currum cum jumento ad portandos paues Abbatis qnocunque iuerit. Item omnes uduornici ipsius Ecclesie comniuuiter debent dare de pastu vniuscuiusque mensis duos currus ad portandam farinam Abbati et fratribus quocunque, vel quociescunque necesse fuerit ire, siue ad curiam nostram, siue alias pro negociis Ecclesie procurandis. Item omnes ceteri populi seruiciales, scilicet pelliparii, sutores, fabri, et omnes alii, qui nominantur in priuilegio Sancti Regis Ladizlai, ad omnia genera officiorum debent sex currus dare cum animalibus ad portaudum vinum Abbati et fratribus qnocunque, et quociescunque continget ire, siue ad Curiam nostram, siue alias pro causis Ecclesie. Preterea vduornici debent administrare ligna et aquam furno et ad coquinam propter balnea, et datur eis prebenda ex parte Ecclesie per mensem, in quo seruiunt. Item hi presentes per mensem tenentur dare singulis septimanis tres carratas lignorum, ne forte aliquo casu defficiant ligna ad furnum vel ad coquinam. Item vduornici tenentur renouare curiam furni (így) cum veterescit, et portam eiusdem curie custodire; et tenentur renouare ortum Pannoniensem. Ad omnes uero farinam faciendam tenetur Ecclesia molendinum vduornici dare. Item vduornici de pastu cuiusque mensis ad festum Sancti Martini tenentur dare centum oua, quatuor galinas et duos anseres; et ad carnispriuium similiter; in pascha uero centum oua et vnum agnum. Item tenentur in festo Sancti Martini, et in aduentu Regis de vnoquoque mense dare tres carratas lignorum, quos vocant tyzfa. Item tenentur dare plebano suo de singulis mansionibus duas ydrias annone. Preterea quelibet villa ad festum Sancti Martini tenetur dare bouem triherbem, et de quolibet loco vnam ydriam annone et vnam brasij. Item vduornici tenentur dare ad festum Sancti Martini triginta panes, et tenentur dare de vnoquoque mense annuatim filum ad vnum rhete husonis, et portare ad monasterium; et debent dare unum panem illis, qui parant rhecia. Item omnes populi tam vduornici, quam et alii tenentur colligere fenum, quilibet eorum una die similiter, et una die portare fesum, et una die metere. Item fabri ex eisdem populis tenentur operari apud monasterium in una incude, non tamen ipsi debent portare ferrum, sed unus faber ex ipsis uadit ad ferreum castrum pro eligendo ferro tantum; similiter tenentur facere alia ferramenta, et alia necessaria, preter dictam incudem unam. Item de singulis villis in priuilegio Sancti Ladizlai nominatis tres mansiones debent ordinare vnum currum; ita, quod duo homines diciores dent duos boues et currum, tercius pauperior in propria persona laboret currum deducendo ad portandum ninum de uino Ecclesie, siue de Simigio, siue de Simigio, siue de Sala usque ad Ecclesiam Sancti Martini. Ceterum omnes vduornici unaquelibet mansio tenetur facere bracium de hordeo proueniente Ecclesie de decimis ad duos acones. Exacciones uero et debita; que eis relaxauimus, hec sunt: decimas nidelicet de uino, et agnis, et apibus prouenientes non soluere, et residuum uini non portare, que hactenus consueuerant. Rem araturam communem, que vulgariter eneu dicitur, omnino facere non debent, sicut dictum superius et indultum; et septuaginta panes, quos debebant ad festum Sancti Martini per singulos annos, ex uoluntate tam Abbatis, quam et monachorum, eis indulsimus; cum ad solucionem decimarum nec vduornici nostri aliquatenus compellantur. Satuimus eciam, quod Abbas sepe memorate Ecclesie descensum suum eodem modo, sicut Abbas Waradiensis, uel Symigiensis, aut Saxardiensis recipiat et obseruet. Decernimus eciam firmiter statuentes, vt prefati populi omnia debita et seruicia superius adnotata, et in quibusdam per nos misericorditer alleviata, sine murmure aliquo et reclamacione fideliter teneant et obseruent; scientes certo cercius, quod quicunque presumptuose contra predicta reclamauerint, ipsos cum graui indignacione nostra abrasis capillis eorum in perpetuam seruitutem redigi faciemus. Vt igitur hec omnia auctoritate Regia statuta inrefragabiliter imposterum permaneant, nec populi supradicti a debitis et seruiciis eorum consuetis se debeant vel possint aliquatenus retrahere, presentem duximus paginam concedendam, dupplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum per manus dilecti ac fidelis nostri Magistri Benedicti Prepositi Albensis, aule nostre Cancellarij, anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo XLş, pridie idus Julij, Regni autem nostri anno quinto.

(Eredetie bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)