037. Dénes nádornak itélete egy birtokcsere erőtlenítéséről, melyet előbb a királyi birák Nógrád megyében néhány ruhmani birtokos és várjobbágy közt elrendeltek. 1238.

Dyonisius Dei gracia Palatinus et Comes de Zounuk omnibus, quibus presencia scripta patuerint, salutem in Domino. Sciant tam presentes, quam posteri, quod accedentes ad nos Stephanus et Adrianus clerici, Evzed et alter Stephanus et Paul de Ruhman portauerunt nobis litteras domini Regis hoc modo continentes: Vt concambium factum per Judices terarum Nougradiensium inter eos ex vna parte, et Loudan (így) et Gregorium bilotum, jobagiones Castri Nougradienses ex altera, super terra in Thusnapya uersus terram Kalanda adiacente, et super media parte terre Ruhman, reuocaremus et iudiciaria sentencia per alteram commutacionem emendatam equaremus. Nos igitur Stephano dicto et suis cognatis nominatis pristaldum contulimus, vt iret et factam inspiceret commutacionem; et teram Stephani nomine Thusnapia suorumque cognatorum, que in ipsa commutacione in partem Loudani et Gregorij jobagionum cesserat, restitueret Stephano Clerico et suis cognatis; similiter partem terre Ruhman, que in ius Stephani et cognatorum eius cesserat, restitueret Laudano (így) et Gregorio; subiungentes eciam eidem pristaldo, ut si per dictos Laudanum et Gregorium prohiberetur, citaret eos ad nostram presencium. Qui dum in primo termino Stephanus cum suis cognatis, et similiter Laudanus et Gregorius fuissent coram nobis, dictus Stephanus et eius cognati suam nobis taliter exposuerunt querimoniam: quod illi Judices terrarum de Nougrad ipsis pene nolentibus inequalem fecissent inter eos commutacionem, per quam se inepte fuisse lesos proclamabant. Demum cum ambe partes vna cum nostro pristaldo coram nobis fuissent constitute; Stephanus cum suis cognatis terram suam nomine Thusnapya repetebant a Laudano et Gregorio sibi restititui, mediam uero partem terre Ruhman auferri rogantes ab eisdem. Ad hoc dicti Laudan et Gregorius non contradixerunt, nolentes cum eis litis habere processum; dictam terram Thusnapia in eadem quantitate cum eisdem metis et terminis uersus Kalanda, ut prediximus, adiacentem, sicut ab eisdem Stephano et suis cognatis possederant, eisdem Stephano et Adriano, et Euzino, et Paulo reddiderunt; similiter Laudanus et Gregorius suam terram, videlicet mediam partem terre Ruhman, quam prediximus, in bona forma pacis ab eis receperunt. Nos igitur ipsas partes uidentes uelle frui suo jure priore, ipsos ad sua jura propria introeundos iussimus per Filem nostrum pristaldum. Mete autem terre Thusnapya, que est Stephani et eius cognatorum, sic incipiunt: Egreditur de fluuio Ipul a parte orientali et uadit ad partem meridionalem, tenendo metas cum Bence et Gregorio; et sic eundo transit terram Thusnapya, que est dictorum Bence et Gregorii; et inde procedit et cadit ad kuzerdeu; deinde uadit ad metas Homodei, et ibi tenet metam eum Homodei (így) et cum villa Kalanda; exinde procedendo iuxta terram Homodei tendit et cadit ad Ipul berke, et in eodem fluuio Ipul uadit superius tenendo metas cum villa Vilika, conjungitur priori mete, et ibi terminatur. Vt igitur huius rei series rata et stabilis permaneat, et nulla calumpnia queat interposita reuocari, nostras concessimns litteras nostro sigillo roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo octauo. Regnante domino Bela Rege glorioso.

(A pozsonyi káptalannak 1346-ki „datum in die Beate Katherine Virginis” és „Andreas filius Laurencij nobilis de Thusnapya” kérésére kiadott átiratából a budai kir. kamarai levéltárban.)