030. A pozsonyi főispánnak jelentése IV. Béla királyhoz Saulus, János fiának birtokállapotáról. 1237.

Reuerendo domino suo B. Dei gracia Regi Hungarie Illustri A. Comes Posoniensis inclinacionem et debitam reuerenciam. Mandastis mihi, quod significarem vobis, que et quanta esset terra Sauli, que sibi et suis fratribus secundum justiciam remaneret. Significo igitur dominationi Vestre, quod terra dicti S. et fratrum eius incipit ex superiori parte a Danubio, qui vulgo vocatur Korousduna, et ibidem diuiditur Danubius in duas partes, quarum pars una descendit iuxta insulam quandam, secunda vero pars illius Danubij fluit per terram Sauli et fratrum suorum, qui scilicet Danubius vocatur Chilztow; mete uero incipiunt iuxta predictum Danubium Korousduna; sed ex parte castrensium est vna antiqua meta; ex parte uero S. sunt due mete noue, quarum vna est Sauli, altera vero castrensium de uilla Mager; et ita alie mete tam castrensium, quam Sauli, diriguntur versus ecclesiam Sancte Marie, itaque ex inferiori parte infra ecclesiam et metas est terra ad longitudinem vnius iugeris, et ibidem sunt mete castrensium de villa Samud, et mete predicti S. diriguntur versus ecclesiam Sancti Georgij Doborgoz; ita tamen, quod populi Archyepiscopi Strigoniensis et ville Thimothei existunt infra terram S., et castrensium de Samud; mete vero S. et castrensium de Dobrogoz ex parte superiori sunt versus ecclesiam Sancti Georgij tam prope, quod infra metas et ecclesiam est terra in longitudine trium iugerum; et inde diriguntur mete ad aquam, que vocatur Chilz; postea autem eadem aqua separat terram S. a terra castrensium de Dobrogoz; tamen mete S. et terre castrensium de Dobrogoz diriguntur iuxta eandem aquam vsque ad illum locum, vbi prius fuit villa S. et fratrum suorum; et de loco illo mete S. diriguntur vsque Danubium, qui vocatur Pranduna. De Insula autem ambe partes confesse sunt, justiciam se habere secundum quod continetur in litteris Capituli Jauriensis.

(Béla királynak megerősítő okmányából, mint fentebb 22. sz. a.)