029. A váczi káptalannak bizonyságlevele, hogy a Zidoy nemzetségbéliek Turul birtoknak felerészét a pécsi káptalannak eladták. 1237.

A B C

Omnibus hanc paginam inspecturis vniuersum Waciensis Ecclesie Capitulum salutem in vero salutari. Quum presentis stabilita ex successoribus calumpnijs prona fuerint quam sepius ad uariandum; ne igitur quis imposterum habeat quod retractari, nouerit uniuersitas uestra: quod quum nobilis prosapia nomine Acilles filius Cosme Comitis de genere Zydoy, tutor pueri nomine Macha filij Michaelis Comitis filij Macha ex eodem genere, medietatem hereditatis de Turul, que puero pertinebat, inter villas Capituli Quinque-Ecclesiensis collatam, eidem Capitulo videlicet Quinque Ecclesiensi pro matris pueri dote soluenda, pro XL marcis argenti uendidit jure hereditario libere possidendam; sed tamen - - - - insertam, si predictus puer in uirilem perueniens etatem, uel quis cognatorum suorum, seu aliquis sue cognacionis extiterit, uolens hanc emcionem reuocare - - posse fuerit reuocata; pretaxatus Acilles siue sui in hereditatibus suis succedentes iam dicto Capitulo Quinque-Ecclesiensi duplicem summam soluere tenentur. Nuno autem - - - - racionis formulam, prefato Acille hanc emcionem et conuencionem confirmante ante nostram presenciam, prenominatum Capitulum Quinque-Ecclesiense XL marcas argenti per proprium Canonicum, nomine Jacobum videlicet persoluit plenarie ac deuote. Ne autem hic stabilitum per aliquos successores, seu modernos uocetur quoquo modo in dubium, ad preces parcium litteras nostras nostri sigilli munimine roboratas duximus indulgendas. Reuerendis Ecclesie nostre fratribus Atolpho (?) Preposito, Job Lectore, Gregorio Cantore, Ozia Pestiensi Archidiacono, Martino Custode, Jancka Archidiacono, Adam Archidiacono, et ceteris in eadem Ecclesia feliciter ordinatis, anno gracie Mş CCş XXXş VIJş.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)