013. Bertalan veszprémi püspök és kiküldött bírótársai Somogy megyében Borhold helységnek birtokviszonyairól itélnek. 1236.

Bartolomeus Dei gracia Episcopus Vesprimiensis, Ladizlaus Comes Symigiensis, Iseph Magister, Ladizlaus Comes, Mychael Comes, Martinus, Jacobus, Johannes, Herricus, Bot, Luca et alij eorum socii, inquisitores de terris in Simigio; omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad vniuersitatis vestre noticiam volumus peruenire, quod cum essemus inquisitores veritatis in Parrochia Simigiensi super terris et alijs iuribus Ecclesiarum, serviencium Regis, castrensium, vduarnicorum, populorum Regine, a domino Bela Rege constituti, ad villam Borhod accessimus, et ibidem multorum proborum virorum testimonio occulta, suptilique ac indaganti invenimus inquisicione, quod Georgius Comes filius Mour trecenta et decem iugera terre campestria, et quadraginta iugera terre, quod nulgo dicitur teluc habuit; vineas quoque quatuor; et siluam in duobus locis, vnam que vocatur ders, et aliam que vocatur michedeus (így), et fenetum in quatuor locis, de quibus sibi per castrenses de eadem villa contradicebatur, quas ab antico iuste et quiete possedit, et libere et inconcusse possidere debuit. Vnde nos scientes rei veritatem, quod omnia supra dicta ad prefatum Georgium Comitem iure hereditario pertineant, easdem in pace et quiete eidem reliquimus possidendas; intrommittentes evm in possessionem per hominem Regis nomine Lvstacium filium Johannis de genere Gutkeled. Ad huius igitur facti memoriam pleniorem et inviolabile firmamentum litteras nostras dedimus sigillorum nostrorum munimine roboratas. Datum Simigij anno Domini Mş CCşXXXş sexto.

(Eredetie bőrhártyán, melyről egykor nyolcz pecsét hártyazsinegen függött, de négy már elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)