006. IV. Béla király adománya Umand nevű latin vendége számára. 1236.

Bela Dei gracia Rex Hungarie omnibus Christi fidelibus, quibus presens pagina patuerit, salutem in eo, qui est salus omnium et vita. Cum ex Regie dignitatis officio hospites et aduenas colligere debeamus, omnium presencium et posterorum noticie uolumus insinuare, quod nos dilecto ac fideli nostro hospiti Latino Wmando nomine, pro multiplicibus suis seruicijs, ut in Regno nostro residenciam possit habere, terram culture duorum aratrorum sufficientem de terra Chyrgov, a Castro Albensi exemptam, unum molendinum, terciam partem feneti eiusdem terre, et quadraginta iugera pro commodo vinearum ibidem colendarum, contulimus perpetuo possidenda, tanquam hospiti ad Regiam Maiestatem pertinenti. Ut autem hec donacio a nobis liberaliter facta salua semper et inuiolabilis consistat, et a nullo unquam omnino hominum queat in irritum reuocari, presentes concessimus litteras in argumentum amplioris fidei duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Mathie Prepositi Zagrabiensis, aule nostre Cancellarij anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo tricesimo sexto, Regni uero nostri anno primo.

(Az eredeti után közli Horváth Elek, Győri Történelmi és Régészeti Füzetek, III. köt. 1865. 198. l.)